Evangelium Secundum Ioannem

Caput 7

v. 1 :Post haec autem ambulabat Iesus in Galilaeam: non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.

v. 2 :Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia.

v. 3 :Dixerunt autem ad eum fratres eius: Transi hinc, et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.

v. 4 :Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta teipsum mundo.

v. 5 :Neque enim fratres eius credebant in eum.

v. 6 :Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.

v. 7 :Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera eius mala sunt.

v. 8 :Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.

v. 9 :Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.

v. 10 :Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.

v. 11 :Iudaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?

v. 12 :Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.

v. 13 :Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.

v. 14 :Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum, et docebat.

v. 15 :Et mirabantur Iudaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?

v. 16 :Respondit eis Iesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me.

v. 17 :Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.

v. 18 :Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius qui misit eum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.

v. 19 :Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?

v. 20 :Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, et dixit: Daemonium habes: quis te quaerit interficere?

v. 21 :Respondit Iesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:

v. 22 :propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.

v. 23 :Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?

v. 24 :Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate.

v. 25 :Dicebant ergo quidam ex Ierosolymis: Nonne hic est, quem quaerunt interficere?

v. 26 :et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?

v. 27 :Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.

v. 28 :Clamabat ergo Iesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.

v. 29 :Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.

v. 30 :Quaerebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.

v. 31 :De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit?

v. 32 :Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec: et miserunt principes et pharisaei ministros ut apprehenderent eum.

v. 33 :Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit.

v. 34 :Quaeretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.

v. 35 :Dixerunt ergo Iudaei ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?

v. 36 :quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?

v. 37 :In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.

v. 38 :Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.

v. 39 :Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus.

v. 40 :Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius, dicebant: Hic est vere propheta.

v. 41 :Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilaea venit Christus?

v. 42 :nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?

v. 43 :Dissensio itaque facta est in turba propter eum.

v. 44 :Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.

v. 45 :Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?

v. 46 :Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

v. 47 :Responderunt ergo eis pharisaei: Numquid et vos seducti estis?

v. 48 :numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisaeis?

v. 49 :sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt.

v. 50 :Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:

v. 51 :Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?

v. 52 :Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilaeus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit.

v. 53 :Et reversi sunt unusquisque in domum suam.