Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 23 : Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 16
    • Dixit igitur Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. ( S2, 17, 1) Achitophel, qui adversus David pessimum dedit consilium, Judae proditorisgestavit personam, qui Judaeis adversus Christum dedit consilium proditionis. Achitophel quippe interpretatur ruina fratris, quod ipsi Judae proditoriprocul dubio congruit: qui ruina exstititillius qui dignatus est dicere: Narrabo nomen tuum fratribus meis. ( Ps, 21, 23) [mauvais référencement: Ps, 21] Qui et disposita domo sua, postea suspendio interiit. Hoc et Judas in Evangelio similiter, ut Achitophel fecisse legitur. Hinc sequitur qualiter Jonathas et Achimaas ad explorandum consilium Absalom, etDavid renuntiandum, derelicti sunt, et fugientes declinaverunt in domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas, et sic res latuit. ( S2, 17, 18 et S2, 17, 19) Significant autem isti duo juvenes, Jonathas videlicet, quiinterpretatur columbae donum, et Achimaas, frater meus, eos qui per gratiamsancti Spiritus renati, et in numero fratrum sunt ascripti. Qui recedentes ab Absalom fugiunt, cum malignos spiritus evadere quaerunt. Hi ergo stabant juxta fontem Rogel, qui interpretatur tristis vel deorsum, cum tristitiam et despectum in hoc mundo appetunt habere, proptercoelestis regni desiderium. Declinant ergo concito gradu fugientes in domum cujusdam viri in Bahurim, qui locus interpretatur electus sive juvenis, cumadolescentiae tempora in memoriam reducunt. Descendunt in puteum qui erat in vestibulo, cum patientiae se humiliter subjiciuntquae cunctis necessaria est, ante finem scilicet praesentis vitae. Expandit mulier velamen super os putei, cum Ecclesiaprecum assiduitate delictajuventutis et ignorantiae suorum filiorum abscondere certat quasi siccans ptisanas,cum carnis lasciviam per continentiae rigorem constringit. Sic et res latet transgressionis videlicet humanae vitae, quia per assiduitatemprecum in compunctione lacrymarum, et per castigationem corporis omnia delictaabsconduntur, ac homines a persecutione antiqui hostis protecti liberantur. Cumque venisset David in castra Sochi filius Naahas de Rabath filiorum Ammon, et Machir filius Amihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim, obtulerunt ei stratoria et tapetia, ( S2, 17, 27 et S2, 17, 28) etc. Castra ubi venit David Hebraice Manaim leguntur, sicut supra innuimus,hic est locus ubi obvii fuerunt Jacob angeli Dei, sicut in Genesi legitur. Unde scriptumest: Vocavit Jacob nomen loci Manaim, ( Gn, 32, 30) [mauvais référencement: Gn, 32] id est castra. Sobi namque quievit ibi cum muneribus, ad David, filius fuit Nahas regis, cum quopugnavit Saul: quo mortuo, dixit David: Faciam misericordiam cum Ammon sicut fecitpater ejus Nahas mecum. Interempto vero a David Ammon, qui ei inde calvandis servis suis injurias fecerat,constitutus est ab eodem David, in loco fratris sui Sobi. Caeterum spiritaliter obsequium ejus, vel caeterorum Galilaeorum David, delatum,fidem praetendebat populi gentium in Dominum Jesum Christum. Nam sicut David persecutionem declinans filii sui ab Hierusalem recessit, atque aGalilaeis benigne susceptus est: sic nimirum Dominus Jesus Christus ob impietatemJudaeos deserens, a populo gentiumsusceptus est: qui multos fidelium varietatevirtutum et doctrinarum ornatos contulit Domino.