Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 7 : Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abiectio plebis.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 22
    • Haec nomina fortium David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres: ipse est quasitenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. ( S2, 23, 8) Quod dicitur de sapientissimo principe fortium David, cujus quidem nomen inRegum libro tacetur, at vero in libro Paralipomenon Jesbaam nominatur. Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) Virtus in hoc bellica, simul et modesta viri designatur civilitas: quiavidelicet sicut vermiculus ligni, tener quidem et fragilis toto suo corpore, nec nonet permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum ligni robur exedens consumit, etscabrosum et cariosum reddit. Unde et a terendo ligna teredonis nomen habet. Sic ille affabilis omnibus domi, et quietus atque humilis videbatur: at incertamine publico robustum se atque intolerabilem hostibus exhibebat. Sed huncprincipem Hebraeus ipsum suspicatur esse David. Ecce historiam tetigimus, sed quid spiritaliter significet, breviterindagemus. Ait enim: Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) David ligni vermiculus fuisse scribitur, quod utique Dominico hominispecialiter congruit: ex cujus persona Psalmographus cecinit: Ego autem sum vermis et non homo. ( Ps, 21, 7) [mauvais référencement: Ps, 11] Quemadmodum enim lignum ex se vermiculum procreat, ita quoque beata Mariavirgo, videlicet de radice Jesse, absque opere nuptiali, florem protulit Dominum etSalvatorem: qui octingentos interfecisse impetu uno dicitur: quia ut Evangelistapronuntiat de homine uno, qui universarum gentium typum praeferebat, uno impetu, ( S2, 23, 8) id est sermonis imperio, legionem expulit daemonum.