V. 13 :
tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum
posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 91. 92. : Pelle tegens statuam Michol inquit David adesse, Quaque fenestra fuit, fecit eum fugere.
Petrus Riga
liber 1 , v. 393. 394. 395. 396. 397. : precipit Saul seruis suis occidere Dauid in domo sua
Precipit inde Saul legatis ut Dauid edem
Seruent, hunc perimant mane, sed ille fugit;
Ingrediensque domum statuam cum pelle pilosa
In lecto positam nuntia turba uidet.
Commentaires
Auctor incertus
Liber 1, Caput 20
Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et
interficeretur; abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus
est; cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David
positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus
(voir:
S1, 19, 11,
S1, 19, 12,
S1, 19, 13,
S1, 19, 14,
S1, 19, 15 et
S1, 19, 16)
.
Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam
domumDavid, ut eum interficeret.
Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet;
crucifixusenim Christus, et mortuus, et sepultus est.
Erat ergo illa sepultura tamquam domus, ad quam tamquam ad custodiendum
misitregnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro
Christi.
Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut
Christusinterficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit
interfectus?Refertur ergo ad corpus Christi, quia interficere Christum,
erat tollere nomenChristi; neque enim crederetur in Christum, si
mendacium praevaleret custodum,qui corrupti sunt ut dicerent, quia
dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et abstulerunt
eum.
Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis
ejusexstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur.
Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec hoc
potuitregnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret.
Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum in
Christumpraesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis tamquam
in statuam, ethaedus visus eis erat agnus, quia in quo peccatum non
invenerunt, quasipeccatorem persecuti sunt.
Commentaires
Auctor incertus