V. 11 :
misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur
mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac
cras morieris
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 89. 90. : Ad Saul ut David producant mane necandum, Invigilant equites intus et ante domum.
Petrus Riga
liber 1 , v. 393. 394. 395. 396. 397. : precipit Saul seruis suis occidere Dauid in domo sua
Precipit inde Saul legatis ut Dauid edem
Seruent, hunc perimant mane, sed ille fugit;
Ingrediensque domum statuam cum pelle pilosa
In lecto positam nuntia turba uidet.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 18
Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent cum, et interficeretur
mane.
Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te
nocte hac, cras morieris: deposuit eum per fenestram.
Porro ille abiit et fugit, atque salvatus est.
Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et
pellem pilosam caprarum ad caput ejus.
(
S1, 19, 11,
S1, 19, 12 et
S1, 19, 16) Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domumDavid
ut eum interficerent. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionemejus
pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus et sepultus est.
Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam, misit regnumJudaeorum,
quando custodes adhibuit sepulcro Christi. Quomodo custodita est domus, si
David figurabat Christum, ut Christusinterficeretur. dum non in sepultura
Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur ergo hoc adcorpus Christi: quia
interficere Christum, erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in
Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corruptisunt ut dicerent: quia
dormientibus nobis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum.
(
Mt, 28, 13) [mauvais référencement: Mt, 28]
Hoc itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejusexstinguere,
ut mendacium Evangelio praeferretur. Sedsicut illud non valuit Saul, ut
interficeret David, sic nec hoc potuit regnumJudaeorum efficere, ut memoriam Christi
deleret. Isti autem qui de virtute Saul, id est de regno Judaeorum in
Christo praesumerevoluerunt, offenderunt in lapidem offensionis, tanquam in statuam,
et haedus eis visusest agnus: quia in quem peccatum non invenerunt quasi peccatorem
persecuti sunt.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 19
Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut
custodirent eum, et interficerent mane. Abscessit
autem David nocte, et fugit, atque salvatus est.
Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam
in lecto positam, et pellem pilosam caprarum ad caput
ejus,
(
S1, 19, 11 et
S1, 19, 16) etc. Audiamus ergo quid hoc significat quod miserit
Saul ad custodiendam domum David, ut interficeretur? Hoc non ad crucem
Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet. Crucifixus enim Christus,
et mortuus est, ac sepultus. Erat ergo illa sepultura tanquam
domus, ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes
adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est
domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur, dum
Christus non in sepultura, sed in cruce sit interfectus? Refertur hoc ad
corpus Christi, quia interficere Christum erat tollere nomen Christi:
neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum qui
corrupti sunt, ut dicerent:
Quia, dormientibus nobis, venerunt discipuli et abstulerunt
eum.
(
Mt, 28, 13) [mauvais référencement: Mt, 28] Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen ejus
resurrectionis exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur.
Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic
nec potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret.
Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum,
in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis,
tanquam in statuam, et haedus eis visus erat agnus: quia in quo peccatum
non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 20
Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et
interficeretur; abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus
est; cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David
positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus
(voir:
S1, 19, 11,
S1, 19, 12,
S1, 19, 13,
S1, 19, 14,
S1, 19, 15 et
S1, 19, 16)
.
Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam
domumDavid, ut eum interficeret.
Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet;
crucifixusenim Christus, et mortuus, et sepultus est.
Erat ergo illa sepultura tamquam domus, ad quam tamquam ad custodiendum
misitregnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro
Christi.
Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut
Christusinterficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit
interfectus?Refertur ergo ad corpus Christi, quia interficere Christum,
erat tollere nomenChristi; neque enim crederetur in Christum, si
mendacium praevaleret custodum,qui corrupti sunt ut dicerent, quia
dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et abstulerunt
eum.
Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis
ejusexstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur.
Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec hoc
potuitregnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret.
Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum in
Christumpraesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis tamquam
in statuam, ethaedus visus eis erat agnus, quia in quo peccatum non
invenerunt, quasipeccatorem persecuti sunt.
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 1, Caput 12
Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et
interficeretur
(
S1, 19, 11).
Abscessit autem David recte, et fugit, atque salvatus est.
Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et
pellem pilosam caprarum ad caput ejus.
Audiamus ergo quid hoc significet quod miserit Saul ad custodiendum domum
David, ut eum interficeret.
Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet.
Crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est.
Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam misit regnum
Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi.
Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum ut Christus
interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus?
Refertur ergo hoc ad corpus Christi, quia interficere Christum erat tollere
nomen Christi.
Neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui
corrupti sunt, ut dicerent: Quia dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et
abstulerunt eum
(voir:
Mt, 28, 13)
.
Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus
exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur.
Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec hoc potuit
regnum Judaeorum efficere ut memoriam Christi deleret.
Isti qui de Saul virtute, id est de regno Judaeorum in Christo praesumere
voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis tanquam in statuam: et haedus
ejus visus erat agnus, quia in quo peccatum non invenerunt, quasi peccatorem
persecuti sunt.
Igitur David regiae manus ictum evitans, ejusque persecutionem declinans
fugit, venitque ad Samuelem, et misit Saul nuntios, qui apprehenderent
David.
Samuel autem erat inter prophetas et coetum prophetarum, qui isto tempore
prophetabant.
Nuntii autem qui missi sunt, accepto eodem spiritu prophetaverunt.
Missisque aliis, hoc contigit et tertiis nihilominus.
Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum spiritus Dei,
et ambulabat ingrediens, et prophetabat.
Quaeritur autem quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem, et ad
necem ducendum, tales spiritu effici meruerunt: et Saul ipse qui miserat,
veniens, et ipse sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit
spiritum illum, et prophetare.
Quantum enim ad litteram attinet, non est mirum hominem reprobum ad momentum
transitorie prophetasse, dum etiam multi simile prophetiae donum legantur
habuisse: sicut Balaam ille reprobus, quem non tacet Scriptura judicio divino
esse damnatum, sed tamen prophetiam habebat.
Nec illa verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta
sunt, multos dicturos in illa die: Domine, Domine, in nomine tuo
manducavimus, et bibimus, et in nomine tuo virtutes multas
fecimus.
Quibus dicturus est: Non novi vos: discedite a me, operarii iniquitatis
(voir:
Mt, 7, 23) [mauvais référencement: Mt, 25, 41]
.
Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus in hac sententia figurat
nonnullos haereticos, qui aliquid boni de muneribus sancti Spiritus habent,
sicut testamenta legis et Evangelii, sicut baptismi sacramentum.
Qui cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullo modo violandum,
aut quasi non habeant tradendum: sed tamen eos non ideo debere confiteri
salutem, quia non improbamus quod illos accepisse credimus.
Sed oportet eos cognoscere unitatem et societatem vinculo charitatis, sine
qua omnino quidquid habere poterunt, quamvis sanctum sit atque venerandum, ipsi
tamen nihil sunt, tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto
illis donis non bene usi sunt quae in hac vita, quae transitoria est,
acceperunt.
Item exemplum atque imago hujus Saul nuntiorumque ejus, in hoc loco Judaeorum
non incongrue gestat personam; qui dum adversari cupiunt Christo, habent in ore
sacramenta legis et prophetarum: ad testimonium Christi, et cum Ecclesia quasi
cum prophetis de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis
vaticinabantur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Auctor incertus (Beda ?)