V. 16 :
cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad
caput eius
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 18
Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent cum, et interficeretur
mane.
Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te
nocte hac, cras morieris: deposuit eum per fenestram.
Porro ille abiit et fugit, atque salvatus est.
Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et
pellem pilosam caprarum ad caput ejus.
(
S1, 19, 11,
S1, 19, 12 et
S1, 19, 16) Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domumDavid
ut eum interficerent. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionemejus
pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus et sepultus est.
Erat ergo illa sepultura tanquam domus, ad quam custodiendam, misit regnumJudaeorum,
quando custodes adhibuit sepulcro Christi. Quomodo custodita est domus, si
David figurabat Christum, ut Christusinterficeretur. dum non in sepultura
Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur ergo hoc adcorpus Christi: quia
interficere Christum, erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in
Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corruptisunt ut dicerent: quia
dormientibus nobis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum.
(
Mt, 28, 13) [mauvais référencement: Mt, 28]
Hoc itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejusexstinguere,
ut mendacium Evangelio praeferretur. Sedsicut illud non valuit Saul, ut
interficeret David, sic nec hoc potuit regnumJudaeorum efficere, ut memoriam Christi
deleret. Isti autem qui de virtute Saul, id est de regno Judaeorum in
Christo praesumerevoluerunt, offenderunt in lapidem offensionis, tanquam in statuam,
et haedus eis visusest agnus: quia in quem peccatum non invenerunt quasi peccatorem
persecuti sunt.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 19
Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut
custodirent eum, et interficerent mane. Abscessit
autem David nocte, et fugit, atque salvatus est.
Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam
in lecto positam, et pellem pilosam caprarum ad caput
ejus,
(
S1, 19, 11 et
S1, 19, 16) etc. Audiamus ergo quid hoc significat quod miserit
Saul ad custodiendam domum David, ut interficeretur? Hoc non ad crucem
Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet. Crucifixus enim Christus,
et mortuus est, ac sepultus. Erat ergo illa sepultura tanquam
domus, ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes
adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est
domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur, dum
Christus non in sepultura, sed in cruce sit interfectus? Refertur hoc ad
corpus Christi, quia interficere Christum erat tollere nomen Christi:
neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum qui
corrupti sunt, ut dicerent:
Quia, dormientibus nobis, venerunt discipuli et abstulerunt
eum.
(
Mt, 28, 13) [mauvais référencement: Mt, 28] Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen ejus
resurrectionis exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur.
Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic
nec potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret.
Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum,
in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis,
tanquam in statuam, et haedus eis visus erat agnus: quia in quo peccatum
non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 20
Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et
interficeretur; abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus
est; cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David
positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus
(voir:
S1, 19, 11,
S1, 19, 12,
S1, 19, 13,
S1, 19, 14,
S1, 19, 15 et
S1, 19, 16)
.
Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam
domumDavid, ut eum interficeret.
Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet;
crucifixusenim Christus, et mortuus, et sepultus est.
Erat ergo illa sepultura tamquam domus, ad quam tamquam ad custodiendum
misitregnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro
Christi.
Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut
Christusinterficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit
interfectus?Refertur ergo ad corpus Christi, quia interficere Christum,
erat tollere nomenChristi; neque enim crederetur in Christum, si
mendacium praevaleret custodum,qui corrupti sunt ut dicerent, quia
dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et abstulerunt
eum.
Hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis
ejusexstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur.
Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec hoc
potuitregnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret.
Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum in
Christumpraesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis tamquam
in statuam, ethaedus visus eis erat agnus, quia in quo peccatum non
invenerunt, quasipeccatorem persecuti sunt.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Interea victoria David animum Saul regem offendit, indignantis, quod sibi
in mille, et David in decem millia acclamantium
(
S1, 18, 7) publicae gratulationis ore insonarent: hinc invidia Saulis, et semen odiorum adversus
David: quod insidiator callidus, ut sine insidiis suis possit offerre discrimini,
statuit eum Michol filiae suae nuptiis alligari, si centum
sibi allophilorum praeputia victor offerret, pro quibus centum, ducenta dedit: et
unde
creditus est regio perire voto, mox auctus est gloriosiori triumpho. Ita et Judaei,
dum contra
voluntatem Dei, Christum interficere nituntur, per id salutem gentium egerunt, per
quod
crediderunt exstinguere. Quod vero David prius alienigenarum praeputia attulit, et
sic denuo
filiae Saul nuptiis haesit, significabat, quod Christus non prius synagogam connubio
suo
sponderet, nisi ante gloriosus in gentibus fieret. Prius enim in nationibus resecavit
carnis
pollutionem, et postea copulatus est synagogae. Postquam enim, sicut scriptum est,
introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat
(
Rm, 11, 25).
(voir:
S1, 18, 27)
Dupla autem, id est ducenta, praeputia attulit sive pro Judaeis, et gentibus
acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium
Judaeorum. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum, ut rex ad medelam sui
spiritus
David de more psallentem jaculo conaretur configere. (19. 10) Sed quid est, quod dum
Saulem
spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam mitigabat? per
Saulem
enim Judaeorum elatio, per David autem humilitas (significatur) significabatur. Cum
ergo Saul
ab immundo arripitur spiritu, David canente, ejus vesania temperatur, quia cum sensus
Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentes eorum
quasi
dulcedine citharae, locutionis Evangelicae tranquillitate revocentur.
Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, et interficeretur,
abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est: cumque venissent nuntii
Saul,
invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus.
(
S1, 19, 14,
S1, 19, 15 et
S1, 19, 16) Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit Saul ad custodiendam domum David,
ut
eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet:
crucifixus
enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus,
ad quam
custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi.
(voir:
Mt, 28)
Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus
interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus? Refertur
ergo ad
corpus Christi, quia interficere Christum, erat tollere nomen Christi. Neque enim
crederetur
in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt, ut dicerent:
Quia dormientibus nobis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum
(
Mt, 28, 13) : hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere,
ut
mendacium Evangelio praeferretur. Sed sicut illud non valuit Saul, ut interficeret
David, sic
nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem
qui de Saul
virtute, id est de regno Judaeorum in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in
lapidem
offensionis, tanquam in statuam: et haedus ejus visus erat agnus, quia in quem peccatum
non
invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt. Igitur David regiae manus factum evitans,
ejusque
persecutionem declinans,
(voir:
S1, 19, 28 et
S1, 19, seq)
venit ad Samuelem, et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David: Samuel autem
erat
inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore prophetaverunt:
(voir:
S1, 19, 20,
S1, 19, 21 et
S1, 19, seq)
nuntii autem, qui missi sunt, accepto ejusdem spiritu prophetaverunt, missisque aliis
hoc contigit, et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset,
factus est super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat
(
S1, 19, 23).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis