V. 8 :
Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 3
Jam quis sit salutaris Dei cognovimus. De quo etiam Isaias
vaticinans ait:
Videbit omnis caro Salutare Dei; videbunt omnes fines
terrae Salutare Dei
(
Es, 70, 10)
(voir:
Ps, 97, 3)
. Jesus autem nostro eloquio Salutaris
dicitur. De quo etiam Habacuc sibi gaudium repromittit,
dicens:
Gaudebo in Deo Jesu meo
(
Ha, 3, 18). Ecce veterum Judaeorum vocibus Dominus Jesus Deus
asseritur. Sed nunc Judaei Salvatorem exspectant, quem Deum
esse nequaquam credunt. Sed fortasse hoc Judaei in ore suo
reprobare contendunt, et dum Jesum Salvatorem interpretantur, Deum
Salvatorem non unigeniti personam, sed Patris intelligunt; verumtamen in
eodem loco subditur, unde unigeniti persona apertius demonstretur:
Domine Deus, inquit, virtus mea, constitue pedes meos in
consummatione, et super excelsa statue me, ut vincam in
claritate ipsius
(
Ha, 3, 19). Ecce Deo loquitur dicens: Statue me super
excelsa. Sed quia dicit: Vincam
in claritate ipsius, alius utique est de quo
dicit. Quis ergo est de quo dicit nisi unigenitus Dei Filius,
quem non solum verum hominem, sed etiam Deum credit? Dum ergo
Deo loquitur, dicens: Gaudebo
in Deo Jesu meo, et vincam in claritate ipsius, non
Deum alium, sed Deus personam aliam demonstrat. Hae sunt
sanctae Ecclesiae rationes, hae contra Judaeorum perfidiam invincibiles
assertiones per universum orbem diffusae. Dilatatum ergo os
habet sancta Ecclesia super inimicos suos, quia jam, auctore Deo, ubique
cognoscitur, unde et Judaeorum perfidia convincatur. Causam
igitur dilatati oris audiant, qui Salutare Dei negant, et de gaudio
Salutaris nostri feriantur argumento confusionis suae. Sed
feriri possunt, a blasphemiis vero suis cessare nolunt. Jam
Dei Salutare mundus excepit, omnis caro vidit, Judaeus non credit, quia,
ut dixi, Salvatorem exspectat, qui Deus non sit. Audiant ergo
maledictionem prophetae dicentis:
Maledictus homo, qui confidit in homine, et a Domino recedit
cor ejus
(
Jr, 17, 5). In hominem Judaei confidunt, qui credere in
Redemptorem refugiunt, dum Antichristum in fine mundi
praestolantur. In quorum confusionem Psalmista praedicat,
dicens:
Viderunt omnes fines terrae Salutare Dei
(
Ps, 97, 3). Quasi perfidiam Judaeorum confundat dicens: Quid in
posterum visiones differtis? Quem exspectatis jam venit, quem
promissum habuistis jam omnibus finibus terrae apparuit, cum clausistis
oculos, transiit; imo sic caeci facti estis, quod coram vobis tanta lux
stetit, et non vidistis. Ergo,
jubilate Domino omnis terra, cantate, et exsultate, et
psallite; psallite Deo nostro in cithara, et voce psalmi, in
tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Jubilate
in conspectu regis Domini; moveatur mare et plenitudo ejus,
orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
Flumina plaudent manu in idipsum, montes exsultabunt ante
faciem Domini, quoniam venit, quoniam venit judicare
terram
(
Ps, 97, 6,
Ps, 97, 7,
Ps, 97, 8 et
Ps, 97, 9) [mauvais référencement: Ps, 4, seq]. Quasi dicat: Quia tam immensa caecitate premuntur, ut
nequaquam videre meruerint, vos gaudete abundantius, qui
vidistis. Sed quam mirabiliter, atque ineffabiliter gaudendum
sit, signa gaudii coacervans, ait: Jubilate, cantate, et
psallite. Celebritatem quoque laetitiae
insinuare gestiens, instrumenta ejus enumerans, dicit: Psallite
Domino in cithara, et cithara, et voce psalmi, in tubis
ductilibus et voce tubae corneae, jubilate in conspectu regis
Domino. Quid in conspectu regis, nisi in
cognitione Redemptoris? Sed a quantis haec gaudiorum
solemnitas sit agenda exponit, dicens: Moveatur mare, et
plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in
eo. O infelix Judaea, fines terrae
viderunt Salutare Dei, omnis terra commota jubilat, gaudet universus
orbis, flumina plaudunt manibus, montes exsultant; sed impia Judaeorum
corda non credunt, et in caecitatis suae tenebris livoris poena
feriuntur. Sed quem blasphemare non metuunt, sancta Ecclesia
attentius commendat, dicens:
Non est sanctus ut est Dominus.
(
S1, 2, 2)
Commentaires
Gregorius I (540-604)