Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9
PrécédentSuivant

V. 9 : a conspectu Domini: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia, et populos in aequitate.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Jam quis sit salutaris Dei cognovimus. De quo etiam Isaias vaticinans ait: Videbit omnis caro Salutare Dei; videbunt omnes fines terrae Salutare Dei ( Es, 70, 10) (voir: Ps, 97, 3) . Jesus autem nostro eloquio Salutaris dicitur. De quo etiam Habacuc sibi gaudium repromittit, dicens: Gaudebo in Deo Jesu meo ( Ha, 3, 18). Ecce veterum Judaeorum vocibus Dominus Jesus Deus asseritur. Sed nunc Judaei Salvatorem exspectant, quem Deum esse nequaquam credunt. Sed fortasse hoc Judaei in ore suo reprobare contendunt, et dum Jesum Salvatorem interpretantur, Deum Salvatorem non unigeniti personam, sed Patris intelligunt; verumtamen in eodem loco subditur, unde unigeniti persona apertius demonstretur: Domine Deus, inquit, virtus mea, constitue pedes meos in consummatione, et super excelsa statue me, ut vincam in claritate ipsius ( Ha, 3, 19). Ecce Deo loquitur dicens: Statue me super excelsa. Sed quia dicit: Vincam in claritate ipsius, alius utique est de quo dicit. Quis ergo est de quo dicit nisi unigenitus Dei Filius, quem non solum verum hominem, sed etiam Deum credit? Dum ergo Deo loquitur, dicens: Gaudebo in Deo Jesu meo, et vincam in claritate ipsius, non Deum alium, sed Deus personam aliam demonstrat. Hae sunt sanctae Ecclesiae rationes, hae contra Judaeorum perfidiam invincibiles assertiones per universum orbem diffusae. Dilatatum ergo os habet sancta Ecclesia super inimicos suos, quia jam, auctore Deo, ubique cognoscitur, unde et Judaeorum perfidia convincatur. Causam igitur dilatati oris audiant, qui Salutare Dei negant, et de gaudio Salutaris nostri feriantur argumento confusionis suae. Sed feriri possunt, a blasphemiis vero suis cessare nolunt. Jam Dei Salutare mundus excepit, omnis caro vidit, Judaeus non credit, quia, ut dixi, Salvatorem exspectat, qui Deus non sit. Audiant ergo maledictionem prophetae dicentis: Maledictus homo, qui confidit in homine, et a Domino recedit cor ejus ( Jr, 17, 5). In hominem Judaei confidunt, qui credere in Redemptorem refugiunt, dum Antichristum in fine mundi praestolantur. In quorum confusionem Psalmista praedicat, dicens: Viderunt omnes fines terrae Salutare Dei ( Ps, 97, 3). Quasi perfidiam Judaeorum confundat dicens: Quid in posterum visiones differtis? Quem exspectatis jam venit, quem promissum habuistis jam omnibus finibus terrae apparuit, cum clausistis oculos, transiit; imo sic caeci facti estis, quod coram vobis tanta lux stetit, et non vidistis. Ergo, jubilate Domino omnis terra, cantate, et exsultate, et psallite; psallite Deo nostro in cithara, et voce psalmi, in tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Jubilate in conspectu regis Domini; moveatur mare et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Flumina plaudent manu in idipsum, montes exsultabunt ante faciem Domini, quoniam venit, quoniam venit judicare terram ( Ps, 97, 6, Ps, 97, 7, Ps, 97, 8 et Ps, 97, 9) [mauvais référencement: Ps, 4, seq]. Quasi dicat: Quia tam immensa caecitate premuntur, ut nequaquam videre meruerint, vos gaudete abundantius, qui vidistis. Sed quam mirabiliter, atque ineffabiliter gaudendum sit, signa gaudii coacervans, ait: Jubilate, cantate, et psallite. Celebritatem quoque laetitiae insinuare gestiens, instrumenta ejus enumerans, dicit: Psallite Domino in cithara, et cithara, et voce psalmi, in tubis ductilibus et voce tubae corneae, jubilate in conspectu regis Domino. Quid in conspectu regis, nisi in cognitione Redemptoris? Sed a quantis haec gaudiorum solemnitas sit agenda exponit, dicens: Moveatur mare, et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. O infelix Judaea, fines terrae viderunt Salutare Dei, omnis terra commota jubilat, gaudet universus orbis, flumina plaudunt manibus, montes exsultant; sed impia Judaeorum corda non credunt, et in caecitatis suae tenebris livoris poena feriuntur. Sed quem blasphemare non metuunt, sancta Ecclesia attentius commendat, dicens: Non est sanctus ut est Dominus. ( S1, 2, 2)