Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8
PrécédentSuivant

V. 7 : Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Grande nimis peccatum esse cognoscitur, quod poenitentiae lacrymis non deletur. Hoc namque nimis grande peccatum Synagogae propheta intuens, ait: Peccatum Judae scriptum est stylo ferreo, in ungue adamantino ( Jr, 17, 1) . Vel certe grande nimis coram Domino peccatum erat, quia ad peccandum alios pertrahebat. Quare et subditur: Quia detrahebant homines a sacrificio Domini. Detrahebant quippe a sacrificio homines, quia ad confessionem rectae fidei progredi infirmorum corda prohibebant. Et notandum quia qui detrahuntur a sacrificio homines dicuntur, quia nimirum si in fidei nostrae vera confessione persisterent, hos divinus sermo filiorum Dei appellatione signaret. Quibus profecto per Psalmistam Dominus dicit: Ego dixi dii estis, et filii excelsi omnes, vos autem sicut homines moriemini ( Ps, 81, 6 et Ps, 81, 7). Sequitur autem: Samuel autem erat minister in conspectu Domini, puer accinctus ephod lineo ( S1, 2, 18).