Evangelium Secundum Ioannem

Caput 10

v. 1 :Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.

v. 2 :Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.

v. 3 :Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.

v. 4 :Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius.

v. 5 :Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.

v. 6 :Hoc proverbium dixit eis Iesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.

v. 7 :Dixit ergo eis iterum Iesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.

v. 8 :Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.

v. 9 :Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.

v. 10 :Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.

v. 11 :Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.

v. 12 :Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;

v. 13 :mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

v. 14 :Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae.

v. 15 :Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.

v. 16 :Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

v. 17 :Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

v. 18 :Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

v. 19 :Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.

v. 20 :Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit: quid eum auditis?

v. 21 :Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis: numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?

v. 22 :Facta sunt autem Encaenia in Ierosolymis, et hiems erat.

v. 23 :Et ambulabat Iesus in templo, in porticu Salomonis.

v. 24 :Circumdederunt ergo eum Iudaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.

v. 25 :Respondit eis Iesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me:

v. 26 :sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.

v. 27 :Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:

v. 28 :et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

v. 29 :Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.

v. 30 :Ego et Pater unum sumus.

v. 31 :Sustulerunt ergo lapides Iudaei, ut lapidarent eum.

v. 32 :Respondit eis Iesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?

v. 33 :Responderunt ei Iudaei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.

v. 34 :Respondit eis Iesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?

v. 35 :Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:

v. 36 :quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?

v. 37 :Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.

v. 38 :Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.

v. 39 :Quaerebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.

v. 40 :Et abiit iterum trans Iordanem, in eum locum ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic;

v. 41 :et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Ioannes quidem signum fecit nullum.

v. 42 :Omnia autem quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.