Liber Tertius Regum

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53
PrécédentSuivant

V. 4 : Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 3. 4. :

    Virginibus pulchris praestans Abisag Sunamitis

    Cum sene rege iacet, quem cibat atque fovet.

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 1
    • Et rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies. Cumque operiretur vestibus non calefiebat. Dixerunt ergo ei servi sui: Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus filiis Israel. Et invenerunt Abisag Sunamitem, et adduxerunt eam ad regem. Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei. Rex vero non cognovit eam, ( R3, 1, 1, R3, 1, 2, R3, 1, 3 et R3, 1, 4) etc. David, annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigescente, non poterat calefieri. Quaeritur itaque puella de universis filiis Israel Abisag Sunamitis, quae cum rege dormiret, et senile corpus calefaceret. Nonne tibi videtur, si occidentem signaris litteram, vel figmentum esse de mimo, vel arte lanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae, non tepescit. Vivebat adhuc Bersabee, supererat Abigail et reliquae uxores et concubinae, quas Scriptura commemorat, omnes quasi frigidae repudiantur, et in unius tantum grandaevus calescit amplexibus. Abraham vero multo David senior fuit: et tamen vivente Sara, aliam non quaesivit uxorem. Isaac duplices David annos habuit, et cum Rebecca jam vetula nunquam refrixit. Taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed pene jam cariosis artubus, nequaquam puellares quaesivere complexus. Certe Moyses, dux Israelitici populi, centum et viginti annos habebat, et Sephoram non mutavit. Quae est igitur ista Sunamitis uxor, et virgo tam fervens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris sui delicias, et pacificus bellatoris viri narret amplexus. Posside sapientiam, posside intelligentiam, ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei. Ne dereliqueris eam, et apprehendet te; ama illam, et servabit te. Principium sapientiae posside sapientiam, et in omni possessione tua posside intelligentiam. Circumda illam, et exaltabit te. Honora illam, et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum, corona quoque deliciarum proteget te. ( Pr, 4) Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus, et, crescente sola sapientia, decrescunt caetera. Jejunia, chameuniae, huc illucque descensus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia orationum, et perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur eleemosynae, et (ne sermonem longius traham) cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore, minora fiunt. Nec hoc dico, quod in juvenibus et adhuc solidioris aetatis his duntaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae sanctimonia quoque et orationis ad Dominum frequentia scientiam consecuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adolescentia multa corporis sustinet bella, et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes, quasi ignis in lignis viridibus, suffocetur ut suum non possit explere fulgorem. Senectus vero eorum, qui adolescentiam suam honestis actibus instruxerunt et in lege Domini meditati sunt die ac nocte (voir: Ps, 1) , aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos fructus metet. Sed ipsius nominis Abisag sacramentum sapientiam senum indicat ampliorem; interpretatur enim pater meus superfluus, vel patris mei rugitus. Verbum superflui ambiguum est, sed in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus, et redundans ac larga sapientia. In alio autem loco superfluus, quasi, non necessarius, ponitur. Abisag autem, id est, rugitus, proprie nuncupatur, quod maris fluctus resonat, et (ut ita dicam) de pelago veniens fremitus auditur: ex quo ostenditur abundantissimum et ultra humanam vocem in senibus divini sermonis tonitruum commorari. Porro Sunamitis, in lingua nostra, coccinea, dicitur, ut significet calere sapientiam, et divina lectione fervere. Quod licet Dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix illa, in Genesi (voir: Gn, 38) , coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, quod parietem diviserat duos populos ante separantem, Divisoris nomen, id est, Phares, sortitus est. Et Raab meretrix in typo Ecclesiae resticulam mysterium sanguinis continentem, ut, Jericho pereunte, domus ejus salvaretur, appendit (voir: Js, 2) . Unde etiam in alio loco de viris sanctis Scriptura commemorat: Hi sunt, qui venerunt de calore domus Rechab. ( Ch1, 2) Et Dominus noster in Evangelio: Ignem, inquit, veni mittere super terram, et quid volo, nisi ut ardeat? ( Lc, 12, 49) [mauvais référencement: Lc, 12] Qui discipulorum corde succensus, cogebat eos dicere: Nonne cor nostrum erat ardens in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? ( Lc, 24)

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Cur de David scriptum est, quod senuerat, ( R3, 1, 1) cum septuaginta non supergressus sit annos, et opertus vestibus non calefiebat ( R3, 1, 1) ? Et quod inventa adulescentula speciosa Abisach Sunamite (voir: R3, 1, 3) , dormiebat cum rege, et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam ? ( R3, 1, 4) cum in fortiore aetate legamus, et videamus cum feminis coire viros. Et reliqua.