V. 13 :
Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi
ancillae tuae, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio
meo? quare ergo regnat Adonias?
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 7. : Et iubet in regem sibi substitui Salomonem.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 3, Caput 1
Nonne tu, Domine mi rex, jurasti ancillae tuae, dicens, quod
Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in throno
meo?
(
R3, 1, 13) [mauvais référencement: R3, 1, 17]
Jurasse David dicitur, quando eam consolatus est post mortem filii,
sicut in libro Samuelis legitur:
Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam
(
S2, 12, 24).
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)