V. 8 :
Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Ioiadae, et Nathan propheta, et Semei et Rei,
et robur exercitus David, non erat cum Adonia.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 3, Caput 1
Sadoch vero sacerdos et Banaias filius Joiadae, et Nathan propheta,
et Semei, et Rhei, et robustissimi David non erant cum Adonia
(
R3, 1, 8).
Semel ipse est Nabath, pater Jeroboam, qui fuit magister Salomonis, et fuit
de Bahurim, id est, de electis.
Rhei autem ipse est Hiram Zairites sacerdos, id est, magister David.
Robustissimi namque David supra notati, fortissimi intelliguntur.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)