V. 21 :
Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus
Salomon peccatores.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 3, Caput 1
Eritque cum dormierit Dominus meus rex cum patribus suis; erimus ergo
et Salomon filius meus peccatores
(
R3, 1, 21), id est, mamzeres.
Inde misericordiam fecisse Deum cum David, Salomon dicit in subsequentibus:
eo quod filium qui secundum legem mamzer erat, successorem illi
fecit.
Ait enim ita:
Tu fecisti cum servo tuo David misericordiam grandem, et dedisti ei
filium sedentem super thronum ejus sicut est hodie
(
R3, 3, 6).
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)