v. 1 :Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum.
v. 2 :Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
v. 3 :Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
v. 4 :Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
v. 5 :Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
v. 6 :Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
v. 7 :Sed ite, dicite discipulis eius, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
v. 8 :At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
v. 9 :Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua eiecerat septem daemonia.
v. 10 :Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
v. 11 :Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
v. 12 :Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:
v. 13 :et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
v. 14 :Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
v. 15 :Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae.
v. 16 :Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
v. 17 :Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eiicient: linguis loquentur novis:
v. 18 :serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.
v. 19 :Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei.
v. 20 :Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.