Liber Quartus Regum

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 16 : Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide: audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 17
    • Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regum terrae, tu fecisti coelum et terram. Inclina, Domine, aurem tuam et audi, aperi oculos tuos, Domine, et vide, et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ut exprobraret nobis Deum viventem, ( R4, 19, 14, R4, 19, 15 et R4, 19, 16) et reliqua. Prius Ezechias Domini timore perterritus, orare in templo non audebat, vel liberasfundere preces: nunc autem, quia audit Isaiam dicentem: Ne timeas a facie verborum quae audisti, ( Es, 37) et reliqua, audacter Dominum deprecatur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 19
    • Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israel, sedes cherubim, tu es Deus solus regum omnium terrae, tu fecisti coelum et terram, inclina aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide, et audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem ( R4, 19, 14, R4, 19, 15 et R4, 19, 16), etc. (voir: Hier, sl) Prius Ezechias, Domini timore perterritus, ora reserare in templo non audebat, vel liberas fundere preces; nunc autem quia audit Isaiam dicentem: