Liber Quartus Regum

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 29 : Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: comede hoc anno quae repereris: in secundo autem anno, quae sponte nascuntur: porro in tertio anno seminate et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 17
    • Tibi autem Ezechiae hoc erit signum: comede hoc anno quae repereris, in secundo autem anno quae sponte nascuntur: porro in anno tertio seminate et metite, ( R4, 19, 29) et reliqua. Notandum autem quod in libro Isaiae ubi verba ipsius prophetae ad regem Ezechiamdescripta sunt, ita narrantur: Comede hoc anno quae sponte nascuntur, et anno secundo pomis vescere. In anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum, et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum, quia de Hierusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion, zelus Domini exercituum faciet istud. ( Es, 37) Nunc ad ipsum Ezechiam loquitur: Hoc erit, inquit, signum eorum, quae futurapraenuntio, quod hoc anno ea comedas, quae sponte nascuntur, ( R4, 19, 29) sive, juxta Septuaginta, « quae prius severas. » Anno autem secundo, juxtaSymmachum, pomis vescere, sive juxta eosdem, quae de praeteritis segetibus et cadentein terram semine pullulaverint. In anno autem tertio, fugato jam Assyrio, et obsidione laxata, seminate et metite,plantate vineas, et fructum earum comedite. Siquidem parvae urbis hujus reliquiae, quae nunc hostili vallantur exercitu, etevasuras se esse non credunt, tantam recipient rerum omnium abundantiam acfelicitatem, ut instar arboris alta radice fundatae, pomis densissimisimpleantur.De Hierusalem enim et de monte Sion egredientur reliquiae, et implebunt terramJudeam, non suo merito, sed Dei misericordia, imo zelo quo adversus impium zelatus estpopulum suum.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 19
    • Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: Comede hoc anno quae repereris; in secundo autem anno, quae sponte nascuntur. Porro in anno tertio seminate, et metite ( R4, 19, 29), etc. Notandum autem quod in libro Isaiae, ubi verba ipsius prophetae ad regem Ezechiam descripta sunt, ita narrantur: Comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere. In anno autem tertio seminate, et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est radicem deorsum, et faciet fructum sursum, quia de Jerusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc ( Es, 37). Nunc ad ipsum Ezechiam loquitur. Hoc erit, inquit, signum eorum quae futura praenuntio, quod hoc anno ea comedes quae sponte nascuntur; sive (juxta Septuaginta) « quae prius severas. » Anno autem secundo (juxta Symmachum) pomis vescere, sive (juxta eosdem) quae de praeteritis segetibus et cadente in terram semine pullulaverint. In anno autem tertio, fugato jam Assyrio, et obsidione laxata, seminate, et metite. Siquidem parvae urbis hujus reliquiae, quae nunc hostili vallantur exercitu, et evasuras se esse non credunt, tantam recipient rerum omnium abundantiam ac felicitatem, ut instar arboris alta radice fundatae pomis densissimis impleantur. De Jerusalem enim et de monte Sion egredientur reliquiae, et implebunt terram Juda, non suo merito, sed Dei misericordia, imo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 4
    • Nunquid non audivisti quod ab initio fecerim? ( R4, 19, 25) id est quomodo olim Pharaonem et Aegyptios populum meum persequentes submersi? Ex diebus antiquis plasmavi illud, ( R4, 19, 25) id est in diebus antiquis operatus sum illud, id est illam vindictam. Et nunc adduxi, ( R4, 19, 25) id est nunc iterum ad exemplum revocare volo, ut simile in te exerceam. Tibi autem Ezechia hoc erit signum. ( R4, 19, 29) Hoc scilicet, quod hostem tuum prosternam, et repellam; hoc erit signum sequentis propitiationis; quod videlicet terram ab eodem vastatam post ejus abscessum multipliciter germinare faciam, ut populus meus afflictus abundantia relevetur. Igitur hoc anno comede quod repereris. ( R4, 19, 29) Id est contentus esto eo quod habere poteris, ut si quid minus fuerit, patienter feras. Et si non habes quod semines, ne timeas. In secundo anno germina sponte nascentia multiplicabuntur; ( R4, 19, 29) in tantum ut abundantia frugum, et ad praesentem sustentationem, et ad futuram sementem sufficiat. Propterea, In tertio anno seminate. ( R4, 19, 29) Porro quod hoc futurum sit, scire poteris ex eo quod regem Assyriorum tibi modo comminantem repellam, et destruam.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 27
    • Anno quarto decimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Judae munitas, et cepit eas ( R4, 18, 13), etc. Historia manifesta est, et interpretatione non indiget. In verbis autem Rabsacis arrogantia consideranda est, quae velut contrariaquaedam fortitudo imitatur consuetudinem prophetarum: ut quod illi solent in prologis ponere, Haec dicit Dominus ( R4, 19, 6), quo auctoritatem et magnitudinem loquentis ostendant, iste nunc dixerit, Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum ( R4, 18, 19). Consideremus verba Rabsacis, ac primum quod dicit: Confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum (voir: R4, 18, 20 et R4, 18, 21) , falsum est; nulla enim narrat historia quod Ezechias ad Aegyptios miserit, et Pharaonis auxilium postularit. Quodque infert, Si responderis mihi, In Domino Deo nostro confidimus, verum est; sed rursum jungit mendacium veritati, quod abstulerit Ezechias excelsa illius et altaria ( R4, 18, 22); hoc enim non contra Dominum, sed pro Domino fecerat, ut idololatria et veteri erroredestructo, juberet Dominum adorare in Hierusalem, ubi erat templum ejus. Quodque paucitatem obsessorum volens ostendere, equorum duo milliapollicetur, quorum Ezechias ascensores praebere non posset, non deimbecillitate venit Judaeorum, qui equitandi carebant scientia; sed deobservatione mandatorum Dei, qui per Moysen super regem praeceperat Israel, Non multiplicabit sibi equos, et uxores plurimas non habebit ( Dt, 17, 16 et Dt, 17, 17). Ad id autem quod dixerat, Si responderis mihi, In Domino Deo confidimus, callide prudenterque respondit se non sua voluntate, sedDomini venisse praeceptis. Et dixit Eliachim et caeteri ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua, si quid intelligimus ( R4, 18, 26), et caetera. Accusatio Rabsacis Ezechiae testimonium est, quod captis cunctis urbibusJudaeae, in Domino Deo confisus sit, dixeritque ad populum, inquit, populus hujuscemodi verbis Ezechiae ( Ch2, 32, 8). Unde Rabsaces destruere vult quod ille construxerat, et loquitur ad populum: Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo ( Es, 36, 14 et Es, 36, 15). Rursumque adjiciens comminationem et terrorem: Ut comedant , inquit, stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum ( Es, 36, 12); per quaeostendit famem eos et penuria sitique esse capiendos; simulque illecebram jungiformidini, ut quos terrore non vicerat, repromissionibus et persuasione decipiat dicens: Facite mecum quod est utile ( R4, 18, 31). Ergo sensus est: Facite, inquit, quod vobis prosit et in benedictionemvestram proficiat. Sive hoc dicit: Benedicite regi Assyriorum, et laudate eum ut dominum,confitemini, ut praemia consequamini. Et donec revertar de Aegypto, sive capta Lobna redeam, habitare inurbe vestra, et rebus vestris fruimini, postea autem veniam et transferam vos in terram quae similis est terrae vestrae ( R4, 18, 32). Quidam putant terram eis Mediae repromitti, quae habebat terrae Judaeaesimilitudinem tam in situ quam in frugibus. Quodque infert, Ubi est Deus Emath, et Arphath, et Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? ( R4, 18, 34) ostendit omnium civitatum sivegentium diis serviisse Samaritas; et quia non erant dii, sed idola, meritocultores vanitatis, ut decebat, esse submersos ostendit. Est autem urbs Coelesyriae, quae nunc Epiphania dicitur, juxta Emesan, utsupra monuimus. Arphat urbs Damasci, quam expugnatam a rege Assyriorum etiam Jeremiasscribit. Sepharvaim, quod numero plurali libros vel litteras sonat, nomen est locorum,de quibus Assyrii transmigrantes habitaverunt in Samaria, ut in Locorum librisinvenimus. Verum in Isaia hoc quoque vocabulum esse civitatis apparet, ubi apertedicitur, Ubi est Deus urbis Sepharvaim ( R4, 18, 34)? Tametsi pluraliter dictum, utThebarum, Athenarum. Pro Ana et Ava vetus editio quasi unius urbis nomen Ana et Ava posuit; etquidem in Hebraeo ita scriptum est. Verum quia syllaba v, quae in medio nominis posita est,conjunctionem apud eos significat, potest etiam ita distingui ut dicatur Anteet Gave, ut Aquila transtulit, sive Ana et Ava, ut noster vertitinterpres. Vere justus Ezechias agebat cuncta fideliter, universa cum consilio; ideoenim jusserat blasphemanti Assyrio non respondere, ne eum ad majoresblasphemias provocaret. Et ingressus est Eliachim et caeteri cum eo ad Ezechiam scissis vestibus. Perspicua relinquentes, ea tantum, in quibus latens sensus est disseramus.Scindunt vestes, quia Rabsacen audierant blasphemantem. Scindit et ipse rex vestimenta sua, quia peccatorum suorum et populi essecredebat, quod Rabsaces usque ad portas Hierusalem venerit, et contra Dominumtalia sit locutus. Pro regio ergo cultu obvolutus est sacco, et de palatio ad templum gradiens, Eliachim pontificem, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus misit ad Isaiam filium Amos prophetam ( R4, 19, 2). In quo regis consideranda est humilitas atque prudentia. Ipse pergit ad templum, principes populi et senes sacerdotum non stolissacerdotalibus, sed ciliciis coopertos mittit ad Isaiam prophetam filiumAmos. Dixerunt , inquit, ad eum: Haec dicit Ezechias, Dies tribulationis, et corruptionis, et blasphemiae ( R4, 19, 3); dies haec tribulationis nostrae,corruptionis Dei, blasphemiae hostium. Ponitque similitudinem parturientis mulieris et dolentis, quod venerunt filiiusque ad partum, et virenon habet parturiens. Haec juxta litteram peccatis facientibus videmus, quia cum hostes irruunt,defensores nostri praeparantur, sed nullatenus ad praeparataconvalescunt. Scriptum namque est, Requiescet super eum spiritus consilii et fortitudinis ( Es, 11, 2). Quae utraque necessario sibi juncta sunt, quia neque virtus sine consilioesse utilis valet, neque consilium sine virtute. Quid igitur prosunt qui per consilium praeparantur, dum ad praelium perfortitudinem non procedunt? Afflictus igitur atque turbatus Ezechias rexloquitur dicens: Dies tribulationis et blasphemiae dies iste; venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens ( R4, 19, 3). Filii quippe usque ad partum veniunt, quando apta consilia usque addesiderium efficiendi operis procedunt; sed virtutem non habet parturiens, duminfirmus quisque consilia haec ad utilitatem aliquam per partum operis nonperducit. Sequitur. Si forte audiat Dominus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ( R4, 19, 4). Non enim audemus Dominum omnium nostrum Dominum dicere, quo irascente tantapatimur; sed tuum dicimus Dominum, et hanc habemus ultionis fiduciam, quoniamvivens Deus blasphematur a cultore idolorum mortuorum. Cumque venissent servi regis Ezechiae ad Isaiam, praevenit eos Isaias; etiamabsentem regem audierat, et dicit quod respondere deberent Domino suo,humilitate mixta fiducia conscientiae. Dicite, inquit, Domino vestro, qui vester est Dominus; meusenim haec dicit Dominus: Noli timere verba, quibus non tu, sed ego sum blasphematus. Ecce ego mittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua ( R4, 19, 6 et R4, 19, 7). Ut duo pariter Ezechias, quae optabat, audiret, se de obsidione et periculoliberandum, et inimicum iratumque regem in sua terra esse moriturum. Reversus autem Rabsaces, invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam ( R4, 19, 8),etc. Pugnasse autem Sennacherib regem Assyriorum contra Aegyptios, et obsedissePelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda, venisse Thracam regemAethiopum in auxilium, et una nocte juxta Hierusalem 185 millia exercitusAssyrii pestilentia corruisse narrat Herodotus, et plenissime BerosusChaldaicae scriptor historiae. Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino ( R4, 19, 14), etc. Contra Sennacherib regis blasphemias solida Ezechias arma arripuit, rursumquepergit ad templum, et epistolas expandit coram Domino, audacter Dominumdeprecatus, et solum Deum asserit esse viventem, per quem idola intelligimusimaginum mortuorum. Quia tam audacter Ezechias Dominum deprecatus est, nec misit ad Isaiam, utprius miserat, non ipse propheta pergit ad eum, sed mittit nuntios qui eidicerent verbum Dei. Supra Sennacherib, contra quem rogas, Domini ista sententia est: Virgo filia Sion et filia Hierusalem ( R4, 19, 21), quae ideo virgo appellatur etfilia, quia cunctis gentibus simulacra adorantibus, haec sola conservatcastitatem religionis Dei et unius divinitatis cultum. Subsannavit te atque despexit, et quae ne ad majores te blasphemiasconcitaret, praesenti non respondebat, post, te abeunte, movebit caput suum,certa de ultione, secura de poena, et haec locutus est: Non contra me, sedcontra Dominum superbisti, nec ipse per te, sed per servos tuos, ut major essetarrogantia blasphemantis; dixisti enim quod in quadrigarum tuarum multitudineascenderis altitudinem montium, et juga Libani succideris, cedros atque abietesillius; quae vel de cunctis gentibus metaphorice principibusque earum debemusaccipere; vel Hierusalem quae interpretatur Libanus, ut cedros ejus atqueabietes ad potentes quosque et optimates, altitudinem vero summitatis illius,saltumque Carmeli referamus ad templum. Quodque infert, Ego fodi et bibi aquam, et exsiccavi vestigia pedis mei, omnes rivos aggerum (voir: R4, 19, 24) , hoc intelligi potest juxta historiam, quod pro multitudine exercitus omnia fluenta siccaverit, ut puteos sibi fodere sit compulsus: juxta translationem, quod omnes populos, qui sub aquarum nomineinterdum scribuntur, suo vastaret exercitu. Haec ex persona Domini contra verba Assyrii sentienda sunt, quod adblasphemiam ejus sic responderit Dominus. Num ignoras quod haec quae fecisti mea feceris voluntate, et ego haec futurapraedixerim, ac per te facienda mandaverim. Itaque quod olim decreveram, hoc expletum est tempore, ut colles, id est,principes, qui inter se pugnabant, et civitates munitissimae, me contrahentemanum meam nec solitum praebente auxilium, eradicarentur, et contremiscerent acperirent, et compararentur non olivae et vineae fructuosisque arboribus, sedfeno et gramini herbisque domatum quae frugibus impedimenta sunt, et antemarcescunt quam ad maturitatem perveniant. Itaque sessionem et egressum et introitum tuum ante cognovi, insaniam quacontra me debacchaturus eras, prophetis vaticinantibus sum locutus, per quosolim dicturum esse te noveram: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, eroque similis Altissimo (voir: Es, 14, 13) . Itaque furor tuus et superbia tua pervenit in aures meas, et nequaquam teultra portabo, ut intelligas quod potuisti, non tuis te potuisse viribus, sedmeo arbitrio. Merebantur enim impiae gentes et infructuosae arbores, ut per te quasisecurim et serram meam succiderentur et caderent. Ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis ( R4, 19, 28), ut blasphemantium ora constringam, et nequaquam ultra talia loqui audeas,frenumque injiciam labiis tuis, quod tuam ferocitatem domet, et te reducat inAssyrios. Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum, Comede hoc anno quae repereris, et in anno secundo quae sponte nascuntur; porro in anno tertio seminate et metite, plantate vineas et comedite fructum earum ( R4, 19, 29). Omnia haec propheta per nuntios ad Ezechiam loquitur; quid Sennacheribdixerit, quid ei Dominus responderit, non ad ipsum sermonem facit, ne forsitandubitet futura quae dicta sunt, et idcirco vel maxime prophetae apud populumsermonum suorum habebant fidem, quia non solum de his quae multa post saeculafutura erant, sed etiam quae in continenti, et post non grandis temporisspatium essent implenda, memorabant, et quod intra biennium et rex Assyrioruminteriret, et urbi Hierusalem securitas redderetur. Hoc erit signum eorum, quae futura pronuntio, quod hoc anno ea comedas quaerepereris; anno autem secundo quae sponte nascuntur, in anno autem tertio,fugato jam Assyrio et obsidione laxata, seminate et metite, plantate vineas etcomedite fructus earum: siquidem urbis hujus reliquiae, quae nunc hostilivallantur exercitu, et evasuras esse non credunt, tantam recipient rerum omniumabundantiam ac felicitatem, ut instar arboris, alta radice fundatae, pomisdensissimis impleantur. Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum ( R4, 19, 30). Quid hoc loco radicum nomine nisi latentes cogitationes accipimus, quae inocculto prodeunt, sed in ostentatione operis per apertum surgunt? Radicem ergodeorsum mittere, est cogitationem bonam in abditis multiplicare. Fructum vero sursum facere, est efficacia operis recta quae cogitavitostendere. Mittit ergo radicem deorsum ut faciat fructum sursum, ac si aperte diceretur:In imis cogitatio nascitur, ut in summis retributio reddatur. De Hierusalem etenim et de monte Sion egredientur reliquiae ( R4, 19, 31), etimplebunt terram Judaeam non suo merito, sed Dei misericordia, immo zelo quodadversus impios zelatus est populum suum. Quod autem ad extremum infert: Propter me et propter David servum meum ( R4, 19, 34), illud significat, quod non merito suo, sed Dei clementiaconserventur; immo patris eorum David memoria, in quo admonentur et suaenegligentiae, et illius fidei atque justitiae, quod in tantum justitiam diligatDeus, ut etiam posteros hominum sanctorum non suo merito, sed majorum virtutetueatur. Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum 185 millia ( R4, 19, 35). De hoc quoque in Paralipomenon legitur: Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam ( Ch2, 32, 21). 185 millia fortissimorum virorum ab uno angelo una nocte caeduntur, et absquevulneribus occisorum mors saeva discurrit, excludens a corporibus animas,Domini voluntate; et ipse rex Assyriorum idcirco servatus est, ut sciretpotentiam Dei et blasphemantia ora comprimeret, fieretque testis illiusmajestatis quem paulo ante contempserat. De talibus autem rebus agit multa omnipotens Deus per angelos, non ut ipse abeis discat, sed ut ab illo ipsi per verbum ejus agant aut nuntient sinecorporali sono etiam quod voluerit, ab eo missi ad quos voluerit, totum ab illoper verbum illud ejus audientes, id est, in ejus veritate invenientes quid sibifaciendum, quid, quibus, quando, nuntiandum sit. Sed tamen non ex angelis homines, sed ex se ipso sicut angelos, ita hominesbeatificat; nec aliqua ex aliquo tempore, aut ab angelis, aut ab hominibuscognovit ut nosset, sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid etquando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus,vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Universas autem creaturas suas et spiritales et corporales non quia sunt,ideo novit, sed ideo sunt, quinovit. Cum enim rex iste reversus esset Niniven urbem sedem regni sui, et adoraretin templo Nesrach deum suum, quasi victoriam de hostibus reportaret, etdelubrum idoli sui triumphator gratulabundus ingrederetur, contemptor veri Deiin fano falsi numinis trucidatur, nec angeli periit gladio quod erat communecum pluribus, sed parricidio filiorum qui fugerunt in terram Ararath, in quaScriptura Asorathan filium ejus qui regnavit pro eo testatur misissehabitatores Samariae, ne terra remaneret inculta. Ararath autem regio Armeniorum campestris, per quam Araxis fluvius fluit,incredibilis est ubertatis, ad radices Tauri montis, quae usque illucextenditur. Ergo et arca in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cessante diluvio, nonad montes generaliter Armeniae delata est, quae appellatur Ararath, sed admontes Tauri altissimos, qui Ararath imminent campis.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Tibi autem (Ezechia) hoc erit signum. Comede hoc anno quae repereris, et in anno secundo quae sponte nascuntur. Porro in anno tertio seminate, et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum ( R4, 19, 29).
  • Liber 4, Caput 2
    • Omnia haec Propheta per nuntios ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit: non ad ipsum sermonem facit, ne forsitan dubitet ventura, quae dicta sunt. Et idcirco illi maxime prophetae apud populum sermonum suorum habebant fidem, quia non solum de his, quae multa post saecula futura erant, sed etiam quae in continenti, et post non grande temporis spatium essent implenda, memorabant, et quod intra biennium, et rex Assyriorum interiret, et urbi Hierusalem securitas redderetur; hoc erit, inquit, signum eorum, quae futura pronuntio, quod hoc anno ea comedas quae repereris: anno autem secundo quae sponte nascuntur: in anno autem tertio, fugato jam Assyrio, et obsidione laxata, seminate et metite: plantate vineas, et fructus earum comedite ( R4, 19, 29). Siquidem urbis hujus reliquiae, quae nunc hostili vallantur exercitu, et evasuras esse non credunt, tantam recipient rerum omnium abundantiam ac felicitatem, ut instar arboris alta radice fundatae, pomis densissimis impleantur.