V. 22 :
Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti
in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israel.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 17
Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus
Israel: Quae deprecatus est me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
Iste est sermo quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te et subsannavit te
virgo filia Sion.
Post tergum tuum caput movit filia Hierusalem.
Cui exprobrasti et quem blasphemasti? Contra quem exaltasti vocem, et
elevasti in excelsum oculos tuos? Contra sanctum Israel,
(
R4, 19, 20,
R4, 19, 21 et
R4, 19, 22) et reliqua. Denique Ezechias audacter Dominum deprecatur, nec misit
ad Isaiam ut prius fecit,non ipse propheta pergit ad eum, sed nuntios misit qui Dei
responsum deferant ad eum:
Virgo Sion, et filia Hierusalem.
(
R4, 19, 21) Quae ideo virgo dicitur et filia, quia cunctis gentibus simulacra
mortuorumadorantibus,haec sola conservat castitatem, religionis Dei et unius
divinitatiscultum; et quae ne ad majorem blasphemiam concitaret, praesenti non
respondit, « postabeuntem movit caput suum, » certa de ultione, secura de
poena. In manu servorum tuorum, nec ipse per te, sed per servos tuos, ut
major estarrogantia, Dominum blaphemasti. Altitudo montium et juga Libani
excelsa cedri et abietes, vel per metaphoram decunctis gentibus accipiendum est, et
principibus earum, vel de Hierusalem quae estcedrus Libani, et abietes potentesque
et
optimates. Altitudo summitatis et saltus Carmeli, templum est.
Quodque infert: « Ego fodi et bibi aquam; et siccavi vestigio pedis mei omnesrivos
aggerum, » vel ob id dixit, quia pro multitudine exercitus omniafluentasiccaverit,
ut
puteos sibi fodere compulsus sit: vel quia omnes populos quos aquaesignificant, suo
vastavit exercitu.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 19
Misit autem Josias filium Amos ad Ezechiam,
dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quae deprecatus es
me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
Iste est sermo quem locutus est Dominus de eo:
Sprevit te et subsannavit te virgo filia Sion, post tergum
tuum caput movit filia Jerusalem. Cui
exprobrasti, et quem blasphemasti? Contra quem exaltasti
vocem, et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra sanctum
Israel
(
R4, 19, 20,
R4, 19, 21 et
R4, 19, 22), etc. Denique Ezechias audacter Dominum deprecatur;
nec misit ad Isaiam, ut prius fecit, non ipse propheta pergit ad eum,
sed nuntios mittit, qui Dei responsum deferant ad eum. «
Virgo Sion et filia Jerusalem, » quae ideo virgo dicitur et
filia, quia, cunctis gentibus simulacra mortuorum
adorantibus, haec sola conservat castitatem religionis Dei, et unius
divinitatis cultum, et quae, ne ad majorem blasphemiam concitaret,
praesenti non respondit, post abeuntem movit caput suum, certa de
ultione, secura de poena. « In manu servorum tuorum, » hoc
est, nec ipse per te, sed per servos tuos, ut major esset arrogantia,
Dominum blasphemasti.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)