V. 15 :
et oravit in conspectu eius, dicens: Domine Deus Israel, qui sedes super cherubim,
tu
es Deus solus regum omnium terrae: tu fecisti caelum et terram.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 17
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas,
ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, et oravit in conspectu
ejus, dicens: Domine Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus
omnium regum terrae, tu fecisti coelum et terram.
Inclina, Domine, aurem tuam et audi, aperi oculos tuos, Domine, et vide, et
audi omnia verba Sennacherib, quae misit ut exprobraret nobis Deum
viventem,
(
R4, 19, 14,
R4, 19, 15 et
R4, 19, 16) et reliqua. Prius Ezechias Domini timore perterritus, orare in
templo non audebat, vel liberasfundere preces: nunc autem, quia audit Isaiam dicentem:
Ne timeas a facie verborum quae audisti,
(
Es, 37) et reliqua, audacter Dominum deprecatur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 19
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu
nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et
expandit eas coram Domino, et oravit in conspectu ejus, dicens:
Domine Deus Israel, sedes cherubim, tu es Deus solus regum
omnium terrae, tu fecisti coelum et terram, inclina aurem tuam
et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide, et audi omnia verba
Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum
viventem
(
R4, 19, 14,
R4, 19, 15 et
R4, 19, 16), etc.
(voir:
Hier, sl)
Prius Ezechias, Domini timore perterritus, ora reserare in templo
non audebat, vel liberas fundere preces; nunc autem quia audit Isaiam
dicentem:
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)