V. 37 :
Venitque Eliacim filius Helciae, praepositus domus, et Sobna scriba, et Ioahe filius
Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba
Rabsacis.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 16
Venitque Eliacim filius Helciae praepositus domus, et Sobna scriba et Johae
filius Asaph a commentariis ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei
verba Rapsacis.
(
R4, 18, 37)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 18
Venit quoque Eliacim, filius Helciae, praepositus domus, et
Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam
scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis
(
R4, 18, 37).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Et ingressus est Heliachim, et caeteri cum eo ad Ezechiam scissis
vestibus (
R4, 18, 37). Perspicua relinquentes, ea tantum, in quibus latens sensus est, disseramus.
Scindit vestes, quia Rabsacen audierant blasphemantem. (voir:
R4, 19, 1) Scindit et ipse
rex vestimenta sua, quia peccatorum suorum, et populi esse credebat, quod Rabsaces
usque ad
portas Hierusalem venerit, et contra Dominum talia sit locutus. Pro regio ergo cultu
obvolutus
est sacco, et de palatio ad templum gradiens, Heliachim pontificem, et Sobnam scribam;
et
(voir:
R4, 19, 2) seniores de Sacerdotibus misit ad Isaiam filium Amos Prophetam. In quo
regis consideranda est humilitas atque prudentia. Ipse pergit ad templum, principes
populi, et
senes sacerdotum non stolis Sacerdotalibus, sed ciliciis coopertos mittit ad Isaiam
Prophetam
filium Amos.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis