V. 18 :
Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciae praepositus
domus, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 16
Misit autem rex Assyriorum Tarthan et Rabsaris et Rabsacen cum manu valida
ad Hierusalem.
Egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciae praepositus domus, et Sobna
scriba et Joahe filius Asapha commentariis, etc.
(
R4, 18, 17 et
R4, 18, 18) Iste est Eliacim de quo Isaias in visione vallis Sion dixit:
Vocabo servum meum Eliacim filium Helciae,
(
Es, 22) et reliqua. Qui fuit pontifex post Sobnam praepositum templi quem
tradunt Hebraei Rabsacescomminatione perterritum, tradidisse manus Assyriis, et
prodidisse Hierusalem, etexcepta arce Sion et templo, Assyrios totam urbem
cepisse. Quem etiam Sobam cum Eliacim ad Rabsacen exisse quidam
putant. Rabsacen autem (qui Hebraice locutus est) filium Isaiae prophetae
autumant, qui etipse proditor fuerat. Relictumque filium Isaiae alterum
vocatum Jasub, qui Latine, relictum sonat. Alii autem putant eum Samaritem
fuisse et ideo Hebraicam scisse linguam,et tamaudacter et impie Deum
blasphemasse. Quia quasi quadam contraria fortitudo sua arrogantia
imitabatur prophetas quidicebant: « Haec dicit Dominus. » Iste dixit:
Haec dicit rex magnus rex Assyriorum.
(
R4, 18, 19) Ac primum, quia dixit: « Confidis super Aegyptum, » falsum est.
Nulla enim narrat historia quod Ezechias Pharaonis auxilium postularit.
Quodque infert:
Si responderis mihi, in Domino Deo confidimus,
(
R4, 18, 22) verum est. Sed subjungit rursum mendacium veritati,
quod abstulit Ezechias excelsa ejus et altaria.
(
R4, 18, 22) Haec enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut destructa idololatria
etcaetero errore, juberet Deum adorari in Hierusalem, ubi fuit templum
ejus. Quique ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum
pollicetur, quorumascensores Ezechiasnon haberet. Non de imbecillitate
populi venit, quasi equitandi ignari, sed de observationepraeceptorum Dei, quia Moysi
praecepit, ne rex Israel equos et uxores sibimultiplicaret. Si autem
(inquit) me minimum servorum regis Sennacherib sustinere non vales,quomodo tantam
illius potentiam sustinebis? Ad id autem quod dixit:
Si responderis mihi, in Domino Deo confidimus,
(
R4, 18, 22)callide respondit se non sua voluntate, sed Domini venisse
praeceptis. « Dixit Dominus ad me: Ascende super terram et disperde eam, »
et estargumentum. Certa enim sine Domini voluntate huc venire non
poteram. Cum autem venerim, et multas urbes ceperim, et pars Hierusalem
maneat intacta,manifestum est me ejus voluntate venisse.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)