V. 30 :
neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens: Eruens liberabit nos Dominus,
et
non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Et dixit Heliachim, et caeteri ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua, siquidem
intelligimus eam (
Es, 36, 11), etc. Accusatio Rabsacis Ezechiae testimonium est, quod captis cunctis
Judaeae urbibus, confisus in Domino sit, dixeritque ad populum:
Nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem, quae est
cum eo:
multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo; cum illo enim est brachium carneum:
nobiscum
Dominus Deus noster, qui auxiliator est nostri, pugnatque pro nobis. Et confortatus
est (
Ch2, 32, 7 et
Ch2, 32, 8),
inquit, populus hujuscemodi verbis Ezechiae (
Ch2, 32, 8). Unde Rabsaces destruere vult quod ille
construxerat, et loquitur ad populum: Non seducat vos Ezechias, et non
vobis tribuat fiduciam super Domino Deo (
R4, 18, 30) [mauvais référencement: R4, 18, 29]. Rursumque adjiciens comminationem, et terrorem,
ut comedant, inquit, stercora sua, et bibant urinam pecudum suorum
vobiscum (
R4, 18, 27). Per quae ostendit fame eos, et penuria, sitique esse capiendos, simulque
illecebras jungit formidini, ut quos terrore non vicerat, repromissionibus et persuasione
decipiat dicens: Facite mecum quod est utile (
R4, 18, 31). Ergo sensus est: Facite
(inquit) quod vobis prosit, et in benedictionem proficiat vestram. Sive hoc dicit:
Benedicite
regi Assyriorum, et laudate eum: ut Dominum confitemini, ut praemia consequamini:
et donec
revertar de Aegypto, sive capta Lomna redeam, habitate in urbe vestra, et rebus vestris
fruimini: postea autem: Veniam et transferam vos in terram, quae similis est
terrae vestrae (
R4, 18, 32). Quidam putant terram eis Mediae repromitti, quae habebat terrae Judae
similitudinem, tam in situ, quam in frugibus. Quodque infert: Ubi est Deus Emath, et
Arphad, et Sepharvaim, Ana, et Ava? Nunquid liberaverunt Samariam de manu mea? (
R4, 18, 34 et
Es, 36, 19) Ostendit
harum omnium civitatum, sive gentium diis servisse Samaritas, et quia non erant dii,
sed
idola, merito cultores vanitatis, ut decebat esse submersos. Est autem Emath urbs
Celesyriae,
quae nunc Epiphania dicitur: juxta Emesan, ut supra monuimus. Arphat urbs Damasci,
quam expugnatam a rege Assyriorum etiam Hieremias scribit: (Hier. 4, 47) Sepharvaim,
quod numero plurali libros, vel litteras sonat, nomen est locorum, de quibus
Assyrii transmigrantes habitaverunt in Samaria, ut in locorum libris invenimus. Verum
in Isaia
hoc quoque vocabulum esse civitatis apparet, ubi aperte dicitur: Ubi est
Deus urbis Sepharvaim? (
Es, 36, 19) tametsi pluraliter dictum, ut Thebarum, Athenarum. Pro Ana, et
Ava vetus editio quasi unius urbis nomen Ana, et Ava posuit. Et quidem in Hebraeo
ita scriptum
est: verum quia syllaba u, quae in medio nominis posita est, conjunctionem apud eos
significat, potest etiam ita distingui ut dicantur Ane et Gave, ut Aquila transtulit,
sive
Anua et Avua, ut noster vertit interpres.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis