V. 23 :
Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia
equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super
omnes civitates Judae munitas, et cepit eas (
R4, 18, 13), etc. Historia manifesta est, et
interpretatione non indiget. In verbis autem Rabsacis arrogantia consideranda est,
quae velut
quaedam contraria fortitudo imitatur consuetudinem prophetarum, ut quod illi solent
in
prologis ponere; haec dicit Dominus, quo auctoritatem et magnitudinem loquentis
ostendant, iste nunc dixerit: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum (
R4, 18, 19). Consideremus
verba Rabsacis, ac primum quod dicit: Confidis super baculum arundineum confractum istum,
super Aegyptum (
Es, 36, 6), falsum est: nulla enim narrat historia, quod Ezechias ad Aegyptios
miserit, et Pharaonis auxilium postularit, quodque infert: (vers. 22)
Si responderis mihi, in Domino Deo nostro confidimus (
Es, 36, 7 et
R4, 18, 22), verum est: sed rursum jungit
mendacium veritati, quod abstulerit Ezechias excelsa illius, et
altaria (
Es, 36, 7 et
R4, 18, 22): hoc enim non contra Dominum, sed pro Domino fecerat, ut idololatria, et veteri
errore destructo, juberet Dominum adorari in Hierusalem, ubi erat templum ejus. Quodque
paucitatem obsessorum volens ostendere, (voir:
R4, 18, 23) equorum duo millia pollicetur,
quorum Ezechias ascensores praebere non posset, non de imbecillitate venit populi
Judaeorum,
qui equitandi carebat scientia, sed de observatione mandatorum Dei, qui per Moysen
super regem
praeceperat Israel:
Non multiplicabit sibi equos, et uxores
plurimas non habebit (
Dt, 17, 16 et
Dt, 17, 17). Ad id autem, quod dixerat: Si responderis mihi, in
Domino Deo confidimus (
Es, 36, 7), etc., callide, prudenterque respondit, se non sua voluntate, sed
Domini venisse praeceptis.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis