V. 27 :
Responditque eis Rabsaces, dicens: Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus
meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut
comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum?
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 475. 476. : Vel bibet urinas haec gens, et stercora mandet, Vel pedibus se se Sennacherib subiget.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 16
Dixerunt autem Eliacim filius Helciae et Sobna et Joahe Rabsaci: Precamur ut
loquaris nobis servis tuis Syriace, siquidem intelligimus hanc linguam, et non
loquaris nobis Judaice, audiente populo, qui est super murum.
Responditque eis Rabsaces, dicens: Nunquid ad Dominum tuum et ad te misit me
dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super
murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum,
(
R4, 18, 26 et
R4, 18, 27) etc. Rapsacis accusatio, Ezechiae testimonium est, quia captis
Judaeae urbibus, inDomino confisus sit, et confortavit populum ut in Domino
speraret. Unde Rapsaces destruere vult quae ille construxit, et dicit ad
populum: Nonseducat vosEzechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino
Deo. Quod autem Eliacim et Sobna et Joahe humiliter deprecantur Rabsacen,
ut Syriaceloqueretur, hunc sensum habet: Quia necesse est populum falsis terroribus
commoveri,et vanam jactare virtutem. « Loquere linguam quam populus non
novit. Nam et nos linguae tuae habemus scientiam. Ad quod ille
arroganter: Nunquid, ait, ad Dominum tuum, et ad te misit me dominusmeus? » et reliqua
usquequo ait, « et bibant urinam suam vobiscum? » Per quod ostenditfame eos et siti
esse capiendos. Simulque illecebra mitigat timorem, ut quos terrore non
vicit, persuasionedecipiat. Et dicit ex persona regis: Facite mecum
benedictionem, hoc est facite quod investram benedictionem proficiat, benedicite
regiAssyrio, et eum dominum confitemini,ut praemia consequamini; donec revertar de
Aegypto vel capta Lobnam redeam: habitatein urbe vestra, et rebus vestris fruimini,
et
postea ducam vos in similem terraevestrae terram, quam tamen non nominavit, quia
similem ei invenire non potuit, sedsimilitudinem ponit. Hoc enim
unusquisque vult in quo natus est. Alii putant terram Mediae eis repromitti
quae terrae Judaeae similitudinem habeat,tam in situ quam in fructibus.
Quod ait Rapsaces inter alia quibus Deum blasphemabat, clamans contra Hierusalem:
Ubi est Deus Hemath et Arphad? Ubi est Deus Sepharvaim, Ana et Ava? Nunquid
liberaverunt Samariam de manu mea?
(
R4, 18, 34) Ostendit harum omnium civitatum sive gentium diis servisse Samaritas, etquianon
erant dii, sed idola, merito cultores vanitatis, ut decebat, esse
subversos. Est autem Hemath urbs Celesyriae, quae nunc Epiphania dicitur,
juxta Emesan, utsupra monuimus. Arphad urbs Damasci, quam expugnatam a rege
Assyriorum et Jeremia scribit. Sepharvaim, quod numero plurali libros vel
litteras sonat, nomen est locorum dequibus Assyrii transmigrantes habitaverunt in
Samaria, ut in Locorum librisinvenimus. Verum in Isaia hoc quoque vocabulum
esse civitatis apparet, ubi aperte dicitur:
Ubi est Deus urbis Sepharvaim?
(
Es, 37) tametsi pluraliter dictum ut Thebarum, Athenarum. Pro Ana
et Ava, vetus editio, quasi unius urbis nomen Anetigavam posuit; et
quidem in Hebraeo ita scriptum est. Verum quia quinta syllaba ti
quae inmedio nominis posita est,conjunctionem et apud eos significat, potest et ita
distingui, ut dicatur, ane et gave, ut Aquila transtulit, sive
Ana et Ava, ut noster vertit interpres. Sin autem, ait
tantis diis praesentibus quinque tribus vicimus facile, quantomagis solam Hierusalem
uno Deo praesule vincemus? Vere justus Ezechias omnia regenscum consilio prohibuit
ei
respondere, ne eum ad majores blasphemias provocaret.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 18
Dixit autem Eliacim filius Helciae, et Sobna
scriba, et Joahe, Rabsaci: Precamur, ut loquaris nobis
servis tuis Syriace: si quidem intelligimus hanc linguam.
Et non loquaris nobis Judaice, audiente populo,
qui est super murum. Responditque eis Rabsaces:
Nunquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut
loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent
super murum ejus, ut comedant stercora sua, et bibant urinam
suam vobiscum?
(
R4, 18, 26 et
R4, 18, 27) etc. Rabsacis accusatio Ezechiae testimonium est, quia captis
Judaeae urbibus in Domino confisus sit, et confortavit populum, ut in
Domino speraret. Unde Rabsaces destruere vult quae ille
construxit, et dicit ad populum:
Liber 4, Caput 18
Num
, ait,
ad dominum tuum et ad te misit me Dominus meus
(
R4, 18, 27), etc., usque:
Et bibant urinam suam vobiscum
(
R4, 18, 27). Per quod ostendit fame eos et siti esse capiendos.
Simulque et illecebram jungit timori, ut quos terrore non
vincit, persuasione decipiat. Et dicit ex persona
regis:
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Et dixit Heliachim, et caeteri ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua, siquidem
intelligimus eam (
Es, 36, 11), etc. Accusatio Rabsacis Ezechiae testimonium est, quod captis cunctis
Judaeae urbibus, confisus in Domino sit, dixeritque ad populum:
Nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem, quae est
cum eo:
multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo; cum illo enim est brachium carneum:
nobiscum
Dominus Deus noster, qui auxiliator est nostri, pugnatque pro nobis. Et confortatus
est (
Ch2, 32, 7 et
Ch2, 32, 8),
inquit, populus hujuscemodi verbis Ezechiae (
Ch2, 32, 8). Unde Rabsaces destruere vult quod ille
construxerat, et loquitur ad populum: Non seducat vos Ezechias, et non
vobis tribuat fiduciam super Domino Deo (
R4, 18, 30) [mauvais référencement: R4, 18, 29]. Rursumque adjiciens comminationem, et terrorem,
ut comedant, inquit, stercora sua, et bibant urinam pecudum suorum
vobiscum (
R4, 18, 27). Per quae ostendit fame eos, et penuria, sitique esse capiendos, simulque
illecebras jungit formidini, ut quos terrore non vicerat, repromissionibus et persuasione
decipiat dicens: Facite mecum quod est utile (
R4, 18, 31). Ergo sensus est: Facite
(inquit) quod vobis prosit, et in benedictionem proficiat vestram. Sive hoc dicit:
Benedicite
regi Assyriorum, et laudate eum: ut Dominum confitemini, ut praemia consequamini:
et donec
revertar de Aegypto, sive capta Lomna redeam, habitate in urbe vestra, et rebus vestris
fruimini: postea autem: Veniam et transferam vos in terram, quae similis est
terrae vestrae (
R4, 18, 32). Quidam putant terram eis Mediae repromitti, quae habebat terrae Judae
similitudinem, tam in situ, quam in frugibus. Quodque infert: Ubi est Deus Emath, et
Arphad, et Sepharvaim, Ana, et Ava? Nunquid liberaverunt Samariam de manu mea? (
R4, 18, 34 et
Es, 36, 19) Ostendit
harum omnium civitatum, sive gentium diis servisse Samaritas, et quia non erant dii,
sed
idola, merito cultores vanitatis, ut decebat esse submersos. Est autem Emath urbs
Celesyriae,
quae nunc Epiphania dicitur: juxta Emesan, ut supra monuimus. Arphat urbs Damasci,
quam expugnatam a rege Assyriorum etiam Hieremias scribit: (Hier. 4, 47) Sepharvaim,
quod numero plurali libros, vel litteras sonat, nomen est locorum, de quibus
Assyrii transmigrantes habitaverunt in Samaria, ut in locorum libris invenimus. Verum
in Isaia
hoc quoque vocabulum esse civitatis apparet, ubi aperte dicitur: Ubi est
Deus urbis Sepharvaim? (
Es, 36, 19) tametsi pluraliter dictum, ut Thebarum, Athenarum. Pro Ana, et
Ava vetus editio quasi unius urbis nomen Ana, et Ava posuit. Et quidem in Hebraeo
ita scriptum
est: verum quia syllaba u, quae in medio nominis posita est, conjunctionem apud eos
significat, potest etiam ita distingui ut dicantur Ane et Gave, ut Aquila transtulit,
sive
Anua et Avua, ut noster vertit interpres.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis