V. 2 :
Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit
in Ierusalem: nomen matris eius Abi filia Zachariae.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 16
Anno tertio Oseae, filii Ela regis Israel, regnavit Ezechias, filius Achaz
regis Juda.
Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis
regnavit in Hierusalem.
Nomen matris ejus Abia, filia Zachariae.
Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quae fecerat David pater
suus.
Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos,
confregitque serpentem aereum, quem fecerat Moyses.
Siquidem usquead illud tempus filii Israel adolebant ei incensum.
Vocavitque eum nomen ejus Nahasthan.
Et in Domino Deo Israel speravit.
(
R4, 18, 1,
R4, 18, 2,
R4, 18, 3,
R4, 18, 4 et
R4, 18, 5) Siquidem Nahasthan interpretatur aes eorum, ut quem illi pro
numinecolebant in dictis ejus metallum eum esse non deum agnoscerent. Et
quia Ezechias in hoc quod excelsa dissipavit, et statuas contrivit, atquesuccidit
lucos, necnon et omnia simulacra comminuit, Salvatoris typum tenet.
Interpretatur enim Ezechias apprehendens Dominum vel fortitudo
Domini. In eo ipso utique quod ipsum serpentem aeneum quem Moyses
fecit,comminuit, Redemptoris figuram convenienter tenet. Non solum enim
Dominus noster ac Redemptor, de quo per Prophetam dicitur:
Dominus fortis Dominus potens in praelio,
(
Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23] idolagentium contrivit, et omnia simulacra eorum dissipavit, quatenus
Deiomnipotentis notitiam haberet, ejusque cultui digne manciparentur, quin ipsam
litteramlegis Mosaicae, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat, ac pro
magnohabebat, contrivit, ac sensum spiritualem in ea intelligere eos
docuit.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 18
Anno tertio Oseae, filii Hela regis Israel,
regnavit Ezechias, filius Achaz regis Juda.
Viginti quinque annorum erat cum regnare
coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem.
Nomen matris ejus Abia filia Zachariae.
Fecitque quod erat bonum coram Domino juxta omnia
quae fecerat David pater ejus. Ipse dissipavit
excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregit
quoque serpentem aereum, quem fecerat Moyses.
Siquidem usque ad tempus illud filii Israel
adolebant ei incensum, vocavitque eum Nohestan: Et in Domino
Deo Israel speravit
(
R4, 18, 1,
R4, 18, 2,
R4, 18, 3,
R4, 18, 4 et
R4, 18, 5), etc. Recte ergo Ezechias serpentem, cui adolebant
filii Israel incensum, et quem ipse confregit, Nohestan vocavit, quia in
Domino Deo Israel, non in aeneo serpente, ipse speravit.
Siquidem Nohestan interpretatur Aes eorum,
ut quem illi pro numine colebant in dictis ejus, metallum eum esse, non
Deum, agnoscerent. Et quia Ezechias in hoc, quod excelsa
dissipavit, et statuas contrivit, atque succidit lucos, nec non et omnia
simulacra comminuit, Salvatoris typum tenet; interpretatur enim Ezechias
apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini, in eo ipso
utique, quod illum serpentem aeneum, quem Moyses fecit, comminuit,
Redemptoris nostri figuram convenienter tenet. Non solum enim
Dominus noster ac Redemptor, de quo per Prophetam dicitur:
Dominus fortis, Dominus potens in praelio
(
Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23], idola gentium contrivit, et omnia simulacra eorum dissipavit,
quatenus unius Dei omnipotentis notitiam haberent, ejusque cultui digne
manciparentur: quin ipsam litteram legis Mosaicae, quam ille populus
legalis assidua lectione resonabat, ac pro magno habebat, contrivit, ac
sensum spiritalem in ea intelligere eos docuit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)