Liber Quartus Regum

Caput 18

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 3 : Fecitque quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia quae fecerat David pater eius.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 16
    • Anno tertio Oseae, filii Ela regis Israel, regnavit Ezechias, filius Achaz regis Juda. Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris ejus Abia, filia Zachariae. Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quae fecerat David pater suus. Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem aereum, quem fecerat Moyses. Siquidem usquead illud tempus filii Israel adolebant ei incensum. Vocavitque eum nomen ejus Nahasthan. Et in Domino Deo Israel speravit. ( R4, 18, 1, R4, 18, 2, R4, 18, 3, R4, 18, 4 et R4, 18, 5) Siquidem Nahasthan interpretatur aes eorum, ut quem illi pro numinecolebant in dictis ejus metallum eum esse non deum agnoscerent. Et quia Ezechias in hoc quod excelsa dissipavit, et statuas contrivit, atquesuccidit lucos, necnon et omnia simulacra comminuit, Salvatoris typum tenet. Interpretatur enim Ezechias apprehendens Dominum vel fortitudo Domini. In eo ipso utique quod ipsum serpentem aeneum quem Moyses fecit,comminuit, Redemptoris figuram convenienter tenet. Non solum enim Dominus noster ac Redemptor, de quo per Prophetam dicitur: Dominus fortis Dominus potens in praelio, ( Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23] idolagentium contrivit, et omnia simulacra eorum dissipavit, quatenus Deiomnipotentis notitiam haberet, ejusque cultui digne manciparentur, quin ipsam litteramlegis Mosaicae, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat, ac pro magnohabebat, contrivit, ac sensum spiritualem in ea intelligere eos docuit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 18
    • Anno tertio Oseae, filii Hela regis Israel, regnavit Ezechias, filius Achaz regis Juda. Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Abia filia Zachariae. Fecitque quod erat bonum coram Domino juxta omnia quae fecerat David pater ejus. Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregit quoque serpentem aereum, quem fecerat Moyses. Siquidem usque ad tempus illud filii Israel adolebant ei incensum, vocavitque eum Nohestan: Et in Domino Deo Israel speravit ( R4, 18, 1, R4, 18, 2, R4, 18, 3, R4, 18, 4 et R4, 18, 5), etc. Recte ergo Ezechias serpentem, cui adolebant filii Israel incensum, et quem ipse confregit, Nohestan vocavit, quia in Domino Deo Israel, non in aeneo serpente, ipse speravit. Siquidem Nohestan interpretatur Aes eorum, ut quem illi pro numine colebant in dictis ejus, metallum eum esse, non Deum, agnoscerent. Et quia Ezechias in hoc, quod excelsa dissipavit, et statuas contrivit, atque succidit lucos, nec non et omnia simulacra comminuit, Salvatoris typum tenet; interpretatur enim Ezechias apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini, in eo ipso utique, quod illum serpentem aeneum, quem Moyses fecit, comminuit, Redemptoris nostri figuram convenienter tenet. Non solum enim Dominus noster ac Redemptor, de quo per Prophetam dicitur: Dominus fortis, Dominus potens in praelio ( Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23], idola gentium contrivit, et omnia simulacra eorum dissipavit, quatenus unius Dei omnipotentis notitiam haberent, ejusque cultui digne manciparentur: quin ipsam litteram legis Mosaicae, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat, ac pro magno habebat, contrivit, ac sensum spiritalem in ea intelligere eos docuit.