V. 14 :
Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si
non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem, non attendissem quidem te, nec
respexissem.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Et quia ad hanc sublimem visionem nonnisi humiles exaltantur, bene de
eisdem viris dicitur:
Quia unus tres haedos, alius tres tortas panis
ferebat.
(
S1, 10, 4) Tres denique haedos portat, qui ore, corde, et opere
se deliquisse poenitendo considerat. Quia enim per haedos,
peccatores significantur, ii qui in extremo examine ad sinistram aeterni
judicis statuendi sunt, haedorum nomine exprimuntur. Tres
ergo haedos ad Dominum portat, qui peccata operis, verbi, et
cogitationis poenitendo considerare non desinit. Et vir
quidem est, et tamen haedos portat; quia peccare fortiter cavet, sed
quasi peccator non desinit satisfacere. Nam vir erat, et
haedos portabat, qui dicebat:
In multis offendimus omnes.
(
Jc, 3, 2) Et quia peccata, quae confitentur, delere poenitendo
satagunt: unus tres haedos, alius vero tres tortas panis portat.
Tortas quippe panis superius ad afflictionem poenitentiae retulimus;
quia si panis aliquando delectationem praesentis vitae significat, panis
torquetur, cum pro praeterita carnis delectatione cruciamur.
Unde et rex Ezechias cum poenitendo compungitur, delectationes regias se
torturum promittit, dicens:
Recogitabo omnes dies meos in amaritudine animae
meae.
(
Es, 38, 15) Quando etenim carnalis mens in culpae delectationes
resolvitur, quasi diem habet; quia hoc quod agit, laetanter
videt. Dies ergo mentis reprobae sunt delectationes
malae. Omnes ergo dies suos peccator recogitat; quia cum per
divinam gratiam resipiscit, satisfacere pro universis malis non
desinit. Prius enim dicitur unus portare tres haedos, deinde
alius tres tortas panis; ut electi cujusque virtus appareat, qui fortis
est in bono opere, humilis per aestimationem, afflictus per contritionem
poenitentiae. Et quia tantae perfectionis esse nequeunt, nisi
qui amore aeternorum bonorum, temporalium obliti sunt, tertius lagenam
vini portare dicitur. Lagenam quippe vini portat, qui mentem
replevit calore Spiritus sancti, quo et anteriora fortiter currendo
appetat, et ea quae retro sunt, velut in magna ebrietatis oblivione
derelinquat. Nam haedos portabat, qui dicebat:
Venit Christus vocare peccatores, quorum primus ego
sum.
(
1Ti, 1, 15) Et quia etiam tortam panis portabat, dicit:
Castigo corpus meum, et in servitutem redigo.
(
1Co, 9, 27) Sed quasi amphorae vino ebrius, dicit:
Quae retro sunt obliviscens, ad ea vero, quae sunt priora,
extendens meipsum, ad destinatum persequor
bravium supernae vocationis Dei, in Christo
Jesu.
(
Ph, 3,
Ph, 3, 13 et
R4, 3, 14)
Viri ergo tres ad Dominum ascendunt, et tres haedos, et tres panis
tortas, et vini lagenam deferunt: quia remotioris vitae studiis dediti,
ad contemplationem veri luminis surgunt ex merito
humilitatis. Sed quales sunt in se, quales vero sint aliis
exponit, dicens:
Cumque te salutaverint, dabunt tibi tres tortas panis, et
accipies de manu eorum.
(
S1, 10, 4) Salutant nos viri sancti, quando nobis bona aeterna
salutis annuntiant.
Qui vero nos per corpus salutant, caput inclinant, ut reverentiam
salutatis exhibeant. Viris autem spiritualibus caput
inclinare, est mentem a summa contemplatione deponere. Nam si
caput non inclinant, salutare non possunt: quia nos salutari eruditione
non instruunt, si mentem a summa contemplatione coelestium non
deponunt. Tunc enim nobis magnam reverentiam exhibent: quia
eos, pro quibus ab alto suo culmine descendere dignantur, parvos esse
non tenent.
Commentaires
Gregorius I (540-604)