Liber Quartus Regum

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 18 : Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 3
    • Facite alveum torrentis hujus et fossas. Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum nequepluviam, et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos et familiae vestrae et jumenta vestra. Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras, et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus. ( R4, 3, 16, R4, 3, 17, R4, 3, 18 et R4, 3, 19) Quid ergo significant tres isti reges contra Moab bellum gerentes, nisirectores fidelium, qui per sanctae Trinitatis fidem, contra mundi principem, et contrapopulum ejus, hoc est philosophos haereticos, schismaticos, atque omnes iniquos, cumscuto fidei atque armis spiritalibus confligunt? Moab ergo qui de incesto natus est,et interpretatur de patre, bene illis convenit ad quos Dominus dixit: Vos de diabolo nati estis, et vultis facere voluntatem patris vestri. ( Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8] Hi ergo adversantur Ecclesiae partim minis, partim persecutionibus, partim doloac falsis fictionibus: sed per Christi virtutem, qui caput est populi Christiani,superantur atque effugantur. Quibus ait propheta Domini: Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas. Non videbitis ventum neque pluviam, et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos et familiae vestrae, ( R4, 3, 16 et R4, 3, 17) et reliqua. Ecce propheta Domini populo siti fatigato, per miraculum factum a Domino consulit,sic et prophetae dicta consilium praebent fidelibus, qualiter spiritali doctrina sitimsuam exstinguant, atque animumreficiant. Jubet ergo fossas facere in torrentis alveo, et ita praedicit absque ventis etpluvia aquarum largitatem. Quid est fossas in alveo torrentis facere, nisi profunda mysteria in sacrisScripturis in bono studio quaerere? quae absque pluvia et vento aqua replentur, quiasaepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentiadivina. Unde dicit Joannes apostolus: Non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus. ( 1Jn, 2) -- « Unde bibunt homines et jumenta. » Id est doctinam accipiunt ingeniosiquique et simplices, quia quantum idonea est anima accipientis, tantum ibi invenietdocumenti suae salutis. Sequitur: Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras, ( R4, 3, 18) etc. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire, quin etiam aliis praedicare,et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria. Ut percutiant omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, ( R4, 3, 19)etc. Civitates munitas et urbes electas, possumus saecularem prudentiam intelligere, inquam maxime philosophi et haeretici confidunt. Hae ergo per praedicatorem sancti Evangelii subvertuntur. Unde dicit Apostolus: Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam. ( 2Co, 10) Universa ligna fructifera succiduntur, non illa ligna quae faciunt fructumbonum, sed quae mortiferum generant pastum, quae radicibus securi examinis succisapabulum fient ignis aeterni. Cunctique fontes aquarum obturantur. Cum haeresiarchae, simul cum suis sequacibus, per catholicos doctoresdamnantur. Et omnes agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas locutionis haereticaeatque philosophicae anathematis pondere obruitur. « Nihilque remanebit in terra Moab, nisi muri tantum fictiles, » hoc est falsaerationes fragilium doctrinarum, quae a fundibulariis, id est sanctis praedicatoribusEcclesiae circumdatae, maxima ex parte refutantur et ad nihilum rediguntur: QuodautemMoabitae, orto sole ex adverso aquarum videre contra aquas rubras, quasisanguinem gladii existimaverunt, dicentes quod tres reges qui contra se venerunt adpugnam, invicem se occidissent, et sic delusi sunt: ita et philosophi, verbum crucisChristi stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiae martyriumdementiam existimant. Sed secundum Apostolum: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus: ( 1Co, 1) quoniam prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax. ( Rm, 8) Ad probandum autem quod Moab in praesenti loco super philosophorum intelligatursuperbia, de quibus dicitur: Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium reprobabo, ( 1Co, 1) pauca de prophetis exempla replicanda sunt. Amos loquitur: « Haec dicit Dominus, super tribus impietatibus Moab, et superquatuor non adversabo eum, pro eo quod combussit ossa regis Idumaeae in cineres. »Vere enim quidquid in saeculo dogmatum perversorum, quidquid ad terrenam sapientiampertinet putatur esse robustum. Hoc dialecticum subvertitur, et instar incendii in cineres favillasquedissolvitur, ut probetur nihil, quod putabatur esse fortissimum. Sed et Isaias superbiam Moab arguit, dicens: Audivimus contumeliam Moab, contumeliosus est nimis, superbiam ejus abstuli. ( Es, 16) Jeremias quoque contra omnes vaticinans nationes proprie loquitur ad Moab (voir: Jr, 48) , quod « confidebas in munitionibus tuis. » et post pauca; « habens fiduciam ingloria tua. » Et iterum: « quoniam dicitis sortes ramos. » Ac deinde: « Juxta est diesMoab ut veniat et malitia ejus nimis. » Et manifestius dicit: « Quomodo contritus estbaculus gloriosus, virga magnificentiae? » Et iterum: « Contritum est cornu Moab. »Haec autem dicuntur sub nomine Moab, ut stulta saeculi, et in coelum semper ferensmalitia conteratur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 3
    • Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas. Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra. Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras. Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus ( R4, 3, 16, R4, 3, 17, R4, 3, 18 et R4, 3, 19), etc. Quid ergo significant tres isti reges contra Moab bellum gerentes, nisi rectores fidelium, qui per sanctae Trinitatis fidem contra mundi principem et contra populum ejus, hoc est, philosophos, haereticos, schismaticos, atque omnes iniquos cum scuto fidei atque armis spiritualibus ( Ep, 6) confligunt? Moab ergo, qui de incesto est, et interpretatur de patre, bene illis convenit, ad quos Dominus dixit: Vos de diabolo patre estis, et desideria patris vestri vultis facere ( Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8]. Hi ergo adversantur Ecclesiae, partim minis, partim persecutionibus, partim dolo ac falsis fictionibus; sed per Christi virtutem, qui caput est populi Christiani, superantur atque effugantur; quibus ait propheta Domini: Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas; non videbitis ventum neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis; et bibetis vos, et familiae vestrae ( R4, 3, 16 et R4, 3, 17). Ecce propheta Domini populo siti fatigato per miraculum factum a Domino consulit; sic et prophetica dicta consilium praebent fidelibus, qualiter spirituali doctrina sitim suam exstinguant atque animum reficiant. Jubet ergo fossas facere in torrentis alveo, et ita praedicit absque ventis et pluvia aquarum largitatem. Quid est fossas in alveo torrentis facere, nisi profunda mysteria in sacris Scripturis bono studio quaerere? Quae absque pluvia et vento aqua replentur, quia saepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde dicit Joannes Apostolus: Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus ( 1Jn, 2).
  • Liber 4, Caput 3
    • Parumque hoc in conspectu Domini, insuper etiam Moab in manus vestras ( R4, 3, 18). Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire, quinetiam debent ea aliis praedicare, et contradicentes ea redarguere ( Tt, 1); quibus promissa est certa de hoste victoria, ut percutiant omnem civitatem munitam et omnem urbem electam ( R4, 3, 19). Civitates munitas et omnes urbes electas, possumus saecularem prudentiam intelligere, in qua maxime philosophi et haeretici confidunt. Hae ergo per praedicatores sancti Evangelii subvertentur, unde dicit Apostolus: Arma militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam ( 2Co, 10).