V. 2 :
Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua,
vasa argentea et aurea.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 3
Quia in septenario numero soleat perfectio designari, testatur Isaias
propheta, qui dona sancti Spiritus Redemptore nostro manentia asserens,
ait:
Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et
intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus
scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris
Domini.
(
Ex, 11, 2) Quid est ergo, quod hi, quia praedicationis officio
repelluntur, septenario numero designantur, cum idem numerus
perfectionem designet, quam alius nisi de sancti Spiritus infusione non
habet? Sed convenienter hoc asseritur: quia pluribus gratia
Spiritus sancti ad bene vivendum datur, ad docendum non
datur. Qui quia plures sunt, et in bona operatione perfecti,
apte septenario numero continentur. Item quia robusta
faciunt, et subtilia non intelligunt, a regni gubernatione
repelluntur. Et septem ergo sunt filii, et eorum aliquis ad
animarum regimen non assumitur: quia etsi bene vivendo regere fortiter
semetipsos sciunt, tueri alios fortiter per doctrinam nequaquam
possunt. Nunquam se tam in ordinando praecipitet ordinator
Ecclesiae, quia, etsi plures habet, qui ad suscipiendam animarum curam
non sunt idonei, qui tamen praeesse possint ei deesse non
possunt. Quaerat ergo doctor instanter, non deficiat
quaerere, donec latentes possit invenire. Magnae quidem
electorum virtutes quasi thesauri omnipotentis Dei fere semper in
occulto sunt. More etenim timoratorum divitum omnipotens Deus
facit: quia ne virtutum thesauros perdat, hos et in electis mentibus
collocat, et ipsas mentes per secretum celat. Quaerat ergo,
qui ordinare, imo ornare, Ecclesiae caput cupit, occultos
thesauros. Christi sponsam ornare gestit; sed non potest,
nisi occultos sponsi thesauros ad ejus ornatum producat, et non
desistat, donec latentes inveniat. Sed quid hortor pastores
quaerere, cum nisi Deus oculos [ Legendum videtur
occultos] proferat, nequeant inveniri? Quid est enim aliud:
Unges quem monstravero tibi?
(
S1, 16, 3) Tamen quaerendi sunt, quia, nisi quaesiti diu, minime
monstrantur. Nam et Dominus se monstraturum promittit, et
tamen propheta quaerere nititur, ut invenire mereatur. Unde
et Dominus quaerendi instantiam imperat, dicens:
Quaerite et invenietis, petite et accipietis, pulsate et
aperietur vobis.
(
Mt, 7, 7) Quaerens ergo propheta, et tot jam repulsis, quaerere
perseverans, quid nobis insinuat, nisi ut nulla dispensatione indigni ad
culmen religionis venire permittamur [ Forte
permittantur]? Nam cum in plerisque sanctae Ecclesiae
negotiis salubris sit dispensatio, lethalis profecto et mortifera est,
ubi aut caeci per ignorantiam, aut irreligiosi sapientes, aut ad
saecularia negotia projecti ad aliorum primatum venire
permittuntur. Hi enim ignorando, illi sciendo et non
faciendo, subditorum animas perimunt: illi item negligendo spiritualia,
sequendo carnalia et terrena. Illi quidem totis viribus
laborant, ut laudentur quae dicunt; isti quae dicant nesciunt; illi ad
hoc omni intentione conantur, ut inter summos saeculi abundantius
honorentur: qui profecto tanto pejores prioribus sunt, quanto illi in
spiritalibus, isti in carnalibus et saecularibus apparere sublimes
volunt. Horum finis desiderium est, fulciri divitiis,
honoribus extolli, potentum hujus saeculi familiaritatibus
sublimari. De quibus omnibus reprobae mentis affectibus oriri
potest negligentia animarum subditorum, contemptus Christi, et Ecclesiae
dilapidatio facultatum. Quaerat itaque doctor, ut nulla
dispensatione indignos praeferat: quia quod lethiferum est, nunquam
permitti debet. Unde et subditur:
Dixitque Samuel ad Isai: Nunquid completi sunt
filii?
(
S1, 16, 11) Quid est, quod alium quaerit, nisi quia non debet ante
quaerens quiescere, quam mereatur invenire? Et quia saepe
abjecta foris et vilia, intus excelsa sunt, sequitur:
Qui respondit: Adhuc reliquus est, et qui pascit
oves.
(
S1, 16, 11)
Commentaires
Gregorius I (540-604)