Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
PrécédentSuivant

V. 4 : Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 2
    • Filii namque Phenennae sunt mentis sacrae consilia, quae per studium pietatis activae vitae subcrescunt. Qui nimirum filii cum matre partes accipiunt, cum consilia pietatis ad splendorem supernae gratiae in operum bonorum pinguescunt devotione. Pia etenim mens, quo sublimius tollitur in divina contemplatione, eo devotius se extendit in sancta operatione. Partes namque matris hujus, et filiorum, praeparationes sanctorum operum sunt. Unam vero partem Annae tristis exhibet, quia per contemplationem, qua superna desiderat, quandiu, in hac aerumna temporis impedita, superna quae amat non obtinet, in solis fletibus pastum refectionis habet. Jejunam quippe se tenet, quoties, se projectam ab aeternis gaudiis memorans, flere non potest. Partem igitur unam a tristi accipit, quia nunquam pro voto reficitur, nisi cum flendo satiatur. Quam ei vir Ephrathaeus tristis tribuit, qui cum partem Phenennae tribueret, tristis non fuit, quia videlicet laetatur in praeparatione bonorum operum, quia supernis quae amat quandiu differtur, gaudiis non laetatur. Hanc certe partem Annae tribuerat, qui aeternis se intuens exclusum bonis loquebatur, dicens: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: ubi est Deus tuus? ( Ps, 41, 4) Sed inchoantis adhuc imperfectio designatur, dum Ephrathaei conjux altera alteram affligere et vehementer angere perhibetur. Perfecto enim cuique eo nequaquam pugna committitur uxorum, quo firma jam experientia novit discrete disponere indigentiam operis et intentionem contemplationis. Nam velut in pace utramque uxorem possidet, qui nec tempora operis contemplationi deputat, nec contemplationis otia per intentionem operis inquietat. Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat; in tantum, ut exprobraret ei quod conclusisset Dominus vulvam ejus. ( S1, 1, 6)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 1
    • Deditque Phenennae uxori suae et cunctis filiis ejus et filiabus partes. Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus. Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, in tantum, ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam ejus, ( S1, 1, 4 et S1, 1, 5) et reliqua. Nam quod ait, deditque Phenennae uxori suae, et cunctis filiis et filiabus, partes: ( S1, 1, 4) hae partes, partes sacrificiorum, quas de immolatis dedit, intelliguntursecundum consuetudinem legis. Quanquam opinio Judaeorum, vestes intelligi velit, Annae autem dedit partem unam, inquit, tristis. ( S1, 1, 5) Tristis videlicet erat, quia Dominus concluserat vulvam ejus. In hoc vero quod subjunxit: Affligebat quoque eam aemula ejus, ( S1, 1, 6) etc., demonstratur quod sicut Saram sterilem Agar concipiens despexit: ita et Annamsterilem Phenenna prole fecunda aemulabatur. Malorum enim est solatium, vitam bonorum carpere. Porro illa flebat, et non capiebat cibum laeta corporeum, sed secundum prophetam, Fuerunt illi lacrymae panes die ac nocte, et potum suum cum fletu temperabat. ( Ps, 41, 4) [mauvais référencement: Ps, 41]