Liber Secundus Samuelis

Caput 13

v. 1 :Factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David,

v. 2 :et deperiret eam valde, ita ut propter amorem eius aegrotaret: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.

v. 3 :Erat autem Amnon amicus nomine Ionadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.

v. 4 :Qui dixit ad eum: Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? cur non indicas mihi? Dixitque ei Amnon: Thamar sororem fratris mei Absalom amo.

v. 5 :Cui respondit Ionadab: Cuba super lectum tuum, et languorem simula: cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei: Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu eius.

v. 6 :Accubuit itaque Amnon, et quasi aegrotare coepit: cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius.

v. 7 :Misit ergo David ad Thamar domum, dicens: Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum.

v. 8 :Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui: ille autem iacebat. Quae tollens farinam commiscuit, et liquefaciens, in oculis eius coxit sorbitiunculas.

v. 9 :Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere: dixitque Amnon: Eiicite universos a me. Cumque eiecissent omnes,

v. 10 : dixit Amnon ad Thamar: Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave.

v. 11 : Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait: Veni, cuba mecum, soror mea.

v. 12 : Quae respondit ei: Noli frater mi, noli opprimere me: neque enim hoc fas est in Israel: noli facere stultitiam hanc.

v. 13 : Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel: quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi.

v. 14 : Noluit autem acquiescere precibus eius, sed praevalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea.

v. 15 : Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut maius esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade.

v. 16 : Quae respondit ei: Maius est hoc malum quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam:

v. 17 : sed vocato puero qui ministrabat ei, dixit: Eiice hanc a me foras, et claude ostium post eam.

v. 18 : Quae induta erat talari tunica: huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras: clausitque fores post eam.

v. 19 : Quae aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans.

v. 20 : Dixit autem ei Absalom frater suus: Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum? sed nunc soror, tace: frater tuus est: neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui.

v. 21 : Cum autem audisset rex David verba haec, contristatus est valde: et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.

v. 22 : Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum: oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.

v. 23 : Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est iuxta Ephraim: et vocavit Absalom omnes filios regis,

v. 24 : venitque ad regem, et ait ad eum: Ecce tondentur oves servi tui: veniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum.

v. 25 : Dixitque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.

v. 26 : Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum.

v. 27 : Coegit itaque Absalom eum, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Feceratque Absalom convivium quasi convivium regis.

v. 28 : Praeceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui praecipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.

v. 29 : Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt.

v. 30 : Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens: Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus.

v. 31 : Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua, et cecidit super terram: et omnes servi illius qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua.

v. 32 : Respondens autem Ionadab filius Semmaa fratris David, dixit: Ne aestimet dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius.

v. 33 : Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens: Omnes filii regis occisi sunt: quoniam Amnon solus mortuus est.

v. 34 : Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis.

v. 35 : Dixit autem Ionadab ad regem: Ecce filii regis adsunt: iuxta verbum servi tui, sic factum est.

v. 36 : Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis: et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt: sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis.

v. 37 : Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.

v. 38 : Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis.

v. 39 : Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.