Liber Secundus Samuelis

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 38 : Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 107. 108. :

    Absalon in Gessur tribus annis est fugitivus,

    Rex ibi Tholomai; tunc viget eius avus.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 13
    • Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud, regem Gessur, ( S2, 13, 37) etc., usquequo ait: Cessavitque David rex persequi Absalom, eo quod consolatus super Amnon interitu. ( S2, 13, 38) Tradunt enim Hebraei, sicut a quibusdam didici, quod Tholomai pater fuit Maachamatris Absalom, quam David in praelio cepit, et Caesareae, ut inquiunt, unguibuspraecisis secundum legem, accepit uxorem, et ex ea genuit Thamar et Absalom; et ideoad eum fugisse perhibent. Nam quod sequitur: Cessavitque David persequi Absalom, ( S2, 13, 38) in Hebraeo, ut iidem Hebraei ferunt, legitur: « Cessavit itaque rex exire, » idest voluisse idem David exire ut reduceret Absalom, sedpertractans in corde suo, quodquoties eum videret, toties dolorem mortis Amnon ei ad memoriam reduceret: idcircocessasse dicitur exire post Absalom, subauditur ut eum ad propria revocaret. Illud etiam quod subinfertur: Consolatus est David super Amnon interitu, ( S2, 13, 38) ita intelligi volunt, videlicet postquam noluit exire post Absalom, utreduceret eum et videretur ab eo, coepit consolari super morte Amnon. Quandiu enim putabatur reduci Absalom, ut videretur a David, semper mors Amnonfilii sui animo ejus occurrebat: sive consolatus est super ejus interitu, sicut nobisvidetur, eo quod noverit eum flagitiosum et dignum morte, meritoque perisse.