Liber Secundus Samuelis

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 2 : et deperiret eam valde, ita ut propter amorem eius aegrotaret: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 13
    • Factum est autem post haec, ut Absalon filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Ammon filius David, et deperiret propter eam valde, ( S2, 13, 1 et S2, 13, 2) etc. Incestum ergo quod Ammon, David major filius, in sorore sua Thamar confecit, et parricidium, quod Absalon in Ammon fratre suo perpetravit, quid spiritaliter significare possit non invenio, nisi forte moraliter nos tale factum moneat, quod semper caute et prudenter agamus, ne forte dominentur in nobis vitia, et princeps peccati, qui falsam pacem periclitantibus spondet, ne nos imparatos inveniat atque ex improviso trucidet. Absalon ergo Pater pacis, sive Patris pax, interpretatur; Ammon donans, et Thamar amaritudo, Latine pronuntiatur. Qui enim membra sua donat libidini, et semetipsum tradit servire iniquitati ad iniquitatem, in peccati amaritudinem cadit, licet inimicus se quasi patrem pacis ostentet, et prospera provenire pro talibus factis falso promittat. Necesse est enim cito ad poenitentiam post commissum scelus redeamus, ne forte diabolus, si adhuc ebrietati inservierimus, et in luxum hujus saeculi resolvemur, per obtemperantes sibi malignos spiritus in necem nostram conspiret ac morti perpetuae tradat.