Liber Secundus Samuelis

Caput 13

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 39 : Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 107. 108. :

    Absalon in Gessur tribus annis est fugitivus,

    Rex ibi Tholomai; tunc viget eius avus.

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 13
    • Cessavit itaque David rex persequi Absalom ( S2, 13, 39). In Hebraeo legitur: Cessavit itaque David rex exire post Absalom. Voluisse idem David exire perhibetur, ut reduceret Absalom. Sed pertractans in corde suo, quod quoties eum videret, toties dolorem mortis Amnon ei ad memoriam reduceret, idcirco cessasse dicitur exire post Absalom: subauditur, ut eum ad propria revocaret. Quod vero ait: eo quod consolatus esset super Amnon interitu ( S2, 13, 39): intelligendum est, quia postquam noluit exire post Absalom, ut reduceret eum, et videretur ab eo, coepit consolari super morte Amnon. Quamdiu enim putabatur idem Absalom reduci ut videretur ab eo, semper mors Amnon filii sui animo ejus occurrebat. Sive aliter, consolatus fuisse super Amnon interitu dicitur, eo quod noverat eum flagitiosum et dignum morte meritoque perisse.