Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 18 : Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus, et expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt, sicut omnia, quae pinguntur, atque finguntur ex aliqua parte materiae metalli, aut ligni, vel cujusque rei aptae, ad opera hujusmodi, quaeque etiam videntur in somnis, et omnes fere imagines earum rerum, quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. Quis enim est, qui hominem pictum dubitet vocare hominem? quando quidem, et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quaeque nomina incunctanter adhibemus; velut cum intuentes tabulam, aut parietem dicimus: Ille Cicero est: ille Sallustius: ille Achilles: ille Hector: hoc flumen Simois: illa Roma; cum aliud nihil sit quam pictae imagines. Unde Cherubim (voir: Ex, 25, 18) cum sint coelestes potestates, fictae tamen ex metallo, quod imperavit Deus, super arcam testamenti magnae rei significandae gratia, non aliud quam Cherubim illae quoque effigies vocitantur. Item quisquis videt somnium, non dicet: Vidi imaginem Augustini, aut Simpliciani, sed vidi Augustinum, aut Simplicianum: cum eo tempore, quo tale aliquid videt, nos ignoremus; usque adeo manifestum est, non ipsos homines, sed imagines videri; (voir: Gn, 41, 18) et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis, et boves, non spicarum, aut bovum imagines. Si igitur liquido constat hominibus earum rerum, quarum imagines sunt, easdem imagines appellari, nil mirum est, quod Scriptura dicat Samuelem visum, etiam si forte imago Samuelis apparuit, machinamento ejus, qui (voir: 2Co, 11, 14) transfigurat se velut Angelum lucis, et ministros suos velut minsitros justitiae.