Liber Secundus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
PrécédentSuivant

V. 2 : misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem: dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier iam plurimo tempore lugens mortuum:

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 109. 110. 111. :

    Insinuante Ioab ducens puerum Thecuitis

    Aggreditur David talibus eloquiis:

    Filius alter arat quem filius iste peremit.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 14
    • Intelligens autem Joab filius Sarviae, quod cor regis versum esset ad Absalom, misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem, dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum. ( S2, 14, 1 et S2, 14, 2) Cor regis versum esse ad Absalom vidisse dicitur Joab, eo quod viderit eum proAbsalom suspirare, et in eo intellexit quod cor ejus versum esset ad Absalom.
  • Liber 2, Caput 14
    • Misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem. ( S2, 14, 2) Thecua civitas est, de qua fuit Amos propheta. Putatur autem eadem vidua avia fuisse ejusdem Amos prophetae. Quae respondit:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 14
    • Misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem. ( S2, 14, 2) Thecua civitas est, de qua fuit Amos propheta. Putatur autem ab Hebraeis vidua avia fuisse ejusdem Amos prophetae.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 14
    • Misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem ( S2, 14, 2). Thecua civitas est, de qua fuit Amos Propheta. Putatur autem eadem vidua avia fuisse ejusdem Amos Prophetae.