Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 8 : Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israel in Raphidim.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Sumpsit ergo Samuel gladium, et in frusta concidit Agag. ( S1, 15, 33) Quod faciendo Samuel, usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim jussit interfici Amalechitas, qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque, vel per quem perpeti debeat. Dignus ergo erat Saul, cui talia injungerentur, atque Amalechitae, ut talia paterentur, qui divino nomini honorem non dederant, sed populum Dei, qui sicco vestigio mare transierat, interimere voluerat (voir: Ex, 17, 8) .