Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 25 : Vae vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 5
    • A facie enim Philisthinorum timent, ut eorum posteriora non timeant. Quae est enim malorum spirituum facies, nisi concupiscentia saecularis? In hac enim specie quicunque componitur eorum imagini conformatur. Quia vero non Philisthinorum faciem, sed ab eorum facie timuisse Israel dicitur; sic electorum mentes insinuat, ut etiam reproborum stultitiam latenti ratione reprehendat. Non enim faciem, sed a facie timuerunt: quia videlicet sancti viri, aliud est quod foris aspiciunt, aliud quod intus expavescunt. Nam etsi aliquando florentem mundum humana ratione considerant, repente mentis oculos ad ea mala quae mundi gaudia sequuntur retractantes levant, et velut a facie trepidant, qui poenis sequentibus contingere praesentes delectationes vitant. At contra reprobi, qui hanc Philisthinorum faciem nequaquam metuunt, sequentes ferocitatis eorum impetus non evadunt. Dum enim vana mundi gaudia tota virtute suscipiunt, afflictiones perpetuas, daemonum virtute, capiunt. Quibus nimirum Veritas comminatur, dicens: Vae vobis, divites, quia recepistis consolationem in vita vestra ( Lc, 6, 24) . Hinc item denuntians, ait: Vae vobis qui ridetis, quia flebitis ( Lc, 6, 25) . Quasi aliter dicat: Quia a Philisthinorum facie nequaquam pertimescitis, cum sequentes eorum vires irruunt, salutis invenire refugium non potestis. Tunc quidem timor adest, sed qui adjuvet non adest. Vindicta datur flagitii sine spe liberationis; et quam sint Philisthinorum horribilia posteriora sentiunt, qui faciei eorum blandimenta in mundi amore voluerunt. Bene igitur de Israelitis, in electorum typo dicitur: Timuerunt a facie Philisthinorum ( S1, 7, 7): quia nimirum dum conversandi modum sibi solerter ordinant, non disponunt metuere aeterna mala, cum veniunt; sed a temporali concupiscentia trepidant, cujus merito irrogantur. Et quia non tam suis meritis quam majorum hoc intercessione posse obtinere credunt, sequitur: Dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses clamare pro nobis ad Dominum Deum Israel, ut salvet vos de manu Philisthiim ( S1, 7, 8).