V. 40 :
Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit
sicut magister eius.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 2
Factum est autem, cum levare vellet Dominus Eliam
per turbinem in coelum, ibat Elias et Eliseus de Galgala.
Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus
misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit
Dominus, et vivit anima tua; quia non derelinquam
te
(
R4, 2, 1 et
R4, 2, 2), etc.
(voir:
Greg, sl)
Quid est, quod Elias ad coelum raptus dicitur? Nunquidnam eum
adhuc in hac carne corruptibili positum ad illius summae quietis sinum
ante resurrectionem ascensionemque Domini credimus esse perductum? Sed
aliud est coelum aereum, aliud aethereum. Coelum quippe
aereum terrae proximum est, unde et aves coeli dicimus
(voir:
Mt, 6 et
Mt, 8)
, quia eas volitare in aere videmus. In coelum itaque
aereum Elias sublevatus est, ut in secretam quamdam terrae regionem
repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret,
quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat.
Sublevatus namque Elias, Ascensionem Dominicam designavit.
Ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor
autem noster quia non distulit, superavit, eamque resurgendo consumpsit,
et resurrectionis suae gloriam ascendendo declaravit.
Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse,
ut videlicet aperte monstraretur quia homo purus adjutorio egebat
alieno. Per angelos quippe illa facta et ostensa sunt
adjumenta, quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere poterat,
quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster
non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is qui fecerat omnia,
nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illuc enim
revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat, quia cum per
humanitatem ascenderet in coelum, per divinitatem et terram pariter
continebat et coelum. Sicut autem Joseph a fratribus venditus
(voir:
Gn, 37)
venditionem Redemptoris nostri figuravit, sic Enoch translatus
(voir:
Gn, 5)
, atque ad coelum aereum Elias sublevatus, Ascensionem Dominicam
designavit. Ascensionis suae Dominus praenuntios et testes
habuit, unum ante legem, alium sub lege, ut quandoque veniret ipse, qui
veraciter coelos penetrare potuisset. Unde et ipse ordo in
eorum utraque sublevatione per quaedam incrementa distinguitur.
Nam Enoch translatus, Elias vero ad coelum subvectus esse
memoratur, ut veniret postmodum, qui nec translatus, nec subvectus
coelum aethereum sua virtute penetraret, qui nobis in se credentibus
carnis quoque munditiam largiretur, et sub eo per incrementa temporum
virtus castitatis excresceret. In ipsa quoque eorum
translatione qui Ascensionem Dominicam, ut videlicet famuli,
designaverunt, et in se ipso, qui ad coelum ascendit, Dominus ostendit.
Nam Enoch quidem uxorem et filios habuit, Elias vero neque
uxorem neque filios habuisse legitur. Pensate ergo quomodo
per incrementa creverit munditia castitatis, quod et per translatos
famulos, et per ascendentis Domini personam potenter ostenditur.
Translatus namque est Enoch per coitum genitus, et per coitum
generans. Raptus Elias, per coitum genitus, sed non etiam per
coitum generans. Assumptus est vero Dominus neque per coitum
generans, neque per coitum generatus. Quaeritur autem quomodo
Eliseus, cum suus magister Elias locum postulandi offerret, duplicem
spiritum Eliae postulaverit, cum Dominus dicat in Evangelio:
Non est discipulus super magistrum, perfectus autem omnis
erit, si sit sicut magister ejus
(
Lc, 6, 40) [mauvais référencement: Lc, 6]. Cujus petitionis mysterium si consideretur, non importuna, sed
necessaria postulatio esse decernitur.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)