Liber Quartus Regum

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 2 : Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma,

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Audiunt namque, quia super haereditate Domini uncti sunt: quia de terra Dominus nonnisi electos quaerit; norunt quod non terrae latitudinem, non auri copiam, non divitiarum affluentiam, sed fideles suos haereditatem suam dicit, et tamen terrenum quaerere, et quod perit congregare non desinunt. Ad id quod Dominus non quaerit, tota sollicitudine intendunt; et quod solum quaerit, quaerere negligunt. Dicitur ergo, in quo se negligentes aspiciant; dicitur, in quo boni meliores fiant: Unxit te, inquit, Deus in haereditate sua in principem. Qua sidicat: Haereditatem suam tuam fecit, vide ut tu in ea aliter non regnes. Liberabis ergo populum de manu inimicorum, qui in circuitu ejus sunt. Grandis labor praedicatori praecipitur per hoc, quod inimici in circuitu esse referuntur. Satis enim grave praelium esset, si in una parte malignorum spirituum saevitiam tolerarent. Hinc per prophetam denuntians, dicit: In circuitu impii ambulant. ( Ps, 11, 9) Hinc beatus Petrus exhortans, ait: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide. ( 1P, 5, 8) Inimici igitur nostri in circuitu nostro sunt, quia immundi spiritus cogitationi nostrae, verbo et operationi semper insidiantur. Nam dum prava nobis suggerere appetunt, ab una parte sunt: cum ad mala pertrahunt, eorum praelio ab alia parte pulsamur: cum ad mala opera invitant, ex parte reliqua bellum excitant. In circuitu ergo hostes habemus, qui in omni, quod cogitamus, loquimur et operamur, malignorum spirituum bella patimur. Sed quia non a bello, sed de manibus inimicorum liberare populum dicitur, magna virtutis insignia praedicatoribus adscribuntur: quia non solum liberos, ne capiantur, debent protegere, sed etiam captos de eorum servitute liberare. Hoc autem tunc a regibus nostris agitur, quando illi per eorum praedicationem resipiscunt, qui per audaciam transgressionis subjecti sunt jugo diabolicae potestatis. Quod profecto agere illi solummodo praedicatores possunt, qui ad culmen regiminis divina ordinatione perveniunt. Nam quos omnipotens Deus ordinat, ad toleranda praelia antiqui hostis mittit, sed eos inter ipsa bella non deserit, quia milites suos protegit, et victores facit. Sed cum sancti viri ad primatum sanctae Ecclesiae sustolluntur, vehementer expavescunt, ne onus tanti ordinis sibi judicio hominum sit impositum, non ordinatione Conditoris. Ad robur ergo humilium dantur signa, quibus se a Deo, non ab hominibus, electos sciant. Quare et Samuel subjungens, ait: Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. Cum abieris a me hodie, invenies duos viros juxta sepulcrum Rachel, in finibus Benjamin, in meridie salientes magnas foveas, dicentque tibi: Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas, et intermissis, pater tuus, asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo? ( S1, 10, S1, 10, 1 et R4, 10, 2)