V. 30 :
Dixit autem Dominus ad Iehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in
oculis meis, et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui
usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 301. 302. 303. 304. : Samariam venit, Domino mittente, propheta, Talia qui regi protulit eloquia: Hoc bene fecisti,
Baalim quod comminuisti, Et quod Achab regis perditor es
generis.
liber 4, v. 307. 308. : Samariae reges nascentur quatuor ex te, Post alii surgent ex alio genere.
Commentaires