V. 9 :
In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios
hominum.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Audiunt namque, quia super haereditate Domini uncti sunt: quia de terra
Dominus nonnisi electos quaerit; norunt quod non terrae latitudinem, non
auri copiam, non divitiarum affluentiam, sed fideles suos haereditatem
suam dicit, et tamen terrenum quaerere, et quod perit congregare non
desinunt. Ad id quod Dominus non quaerit, tota sollicitudine
intendunt; et quod solum quaerit, quaerere negligunt. Dicitur
ergo, in quo se negligentes aspiciant; dicitur, in quo boni meliores
fiant: Unxit te, inquit, Deus in
haereditate sua in principem. Qua sidicat:
Haereditatem suam tuam fecit, vide ut tu in ea aliter non
regnes. Liberabis ergo populum de manu inimicorum, qui in
circuitu ejus sunt. Grandis labor praedicatori praecipitur
per hoc, quod inimici in circuitu esse referuntur. Satis enim
grave praelium esset, si in una parte malignorum spirituum saevitiam
tolerarent. Hinc per prophetam denuntians, dicit:
In circuitu impii ambulant.
(
Ps, 11, 9) Hinc beatus Petrus exhortans, ait:
Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit
quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide.
(
1P, 5, 8) Inimici igitur nostri in circuitu nostro sunt, quia
immundi spiritus cogitationi nostrae, verbo et operationi semper
insidiantur. Nam dum prava nobis suggerere appetunt, ab una
parte sunt: cum ad mala pertrahunt, eorum praelio ab alia parte
pulsamur: cum ad mala opera invitant, ex parte reliqua bellum
excitant. In circuitu ergo hostes habemus, qui in omni, quod
cogitamus, loquimur et operamur, malignorum spirituum bella
patimur. Sed quia non a bello, sed de manibus inimicorum
liberare populum dicitur, magna virtutis insignia praedicatoribus
adscribuntur: quia non solum liberos, ne capiantur, debent protegere,
sed etiam captos de eorum servitute liberare. Hoc autem tunc
a regibus nostris agitur, quando illi per eorum praedicationem
resipiscunt, qui per audaciam transgressionis subjecti sunt jugo
diabolicae potestatis. Quod profecto agere illi solummodo
praedicatores possunt, qui ad culmen regiminis divina ordinatione
perveniunt. Nam quos omnipotens Deus ordinat, ad toleranda
praelia antiqui hostis mittit, sed eos inter ipsa bella non deserit,
quia milites suos protegit, et victores facit. Sed cum sancti
viri ad primatum sanctae Ecclesiae sustolluntur, vehementer expavescunt,
ne onus tanti ordinis sibi judicio hominum sit impositum, non
ordinatione Conditoris. Ad robur ergo humilium dantur signa,
quibus se a Deo, non ab hominibus, electos sciant. Quare et
Samuel subjungens, ait:
Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
Cum abieris a me hodie, invenies duos viros juxta
sepulcrum Rachel, in finibus Benjamin, in meridie salientes
magnas foveas, dicentque tibi: Inventae sunt asinae, ad quas
ieras perquirendas, et intermissis, pater tuus, asinis,
sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio
meo?
(
S1, 10,
S1, 10, 1 et
R4, 10, 2)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 22
Si tradent me viri Ceilae in manus Saul, et si descendet ipse sicut audivit
servus tuus? Et ait Dominus: Descendet.
(
S1, 23, 11) Ac si diceret: Si hic sterilis, descendet Saul, et tradent te viri Ceilae
inmanus ejus, eorum voluntatem ei indicabat. Et merito viri Ceilae, sicut
qui ingrati beneficiis David exstiterant, cum eosipse de manibus Philistim eruerit,
significabantinfidelitatem seu inconstantiamJudaeorum, qui Redemptoris nostri semper
pietati ingrati existentes, apud saeculipotestates contra eum insidiando
meditantur. Interpretatur autem Ceila, ad fundam jacta, sive
excellens sibimet. Et in psalmo scriptum est:
In circuitu impii ambulant.
(
Ps, 11, 9) [mauvais référencement: Ps, 11] Et alibi:
Stultus ut luna mutatur.
(
Si, 27) Unde et sequitur de Ziphaeis:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 23
Et ait David ad Dominum:
Si tradent me viri Ceilae in manus Saul, et si descendet
ipse, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel, indica
servo tuo. Et ait Dominus:
Descendet
(
S1, 23, 11), etc. Ac si diceret: Si hic steteris, descendet Saul,
et tradent te viri Ceilae in manus ejus. Eorum voluntatem ei indicebat.
Et merito viri Ceilae, qui ingrati beneficiis David
exstiterant, cum eos ipse de manibus Philisthiim eruerit, significant
infidelitatem seu inconstantiam Judaeorum, qui Redemptoris nostri semper
pietati ingrati existentes, apud saeculi potestates contra eum
insidiando meditabantur. Interpretatur autem Ceila ad
fundam jacta, sive extollens sibimet. Et in psalmo
scriptum est:
In circuitu impii ambulant;
(
Ps, 11, 9) [mauvais référencement: Ps, 11] et alibi:
Stultus ut luna mutatur.
(
Ex, 27)
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)