Liber Primus Samuelis

Caput 23

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 11 : si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 22
    • Si tradent me viri Ceilae in manus Saul, et si descendet ipse sicut audivit servus tuus? Et ait Dominus: Descendet. ( S1, 23, 11) Ac si diceret: Si hic sterilis, descendet Saul, et tradent te viri Ceilae inmanus ejus, eorum voluntatem ei indicabat. Et merito viri Ceilae, sicut qui ingrati beneficiis David exstiterant, cum eosipse de manibus Philistim eruerit, significabantinfidelitatem seu inconstantiamJudaeorum, qui Redemptoris nostri semper pietati ingrati existentes, apud saeculipotestates contra eum insidiando meditantur. Interpretatur autem Ceila, ad fundam jacta, sive excellens sibimet. Et in psalmo scriptum est: In circuitu impii ambulant. ( Ps, 11, 9) [mauvais référencement: Ps, 11] Et alibi: Stultus ut luna mutatur. ( Si, 27) Unde et sequitur de Ziphaeis:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 23
    • Et ait David ad Dominum: Si tradent me viri Ceilae in manus Saul, et si descendet ipse, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet ( S1, 23, 11), etc. Ac si diceret: Si hic steteris, descendet Saul, et tradent te viri Ceilae in manus ejus. Eorum voluntatem ei indicebat. Et merito viri Ceilae, qui ingrati beneficiis David exstiterant, cum eos ipse de manibus Philisthiim eruerit, significant infidelitatem seu inconstantiam Judaeorum, qui Redemptoris nostri semper pietati ingrati existentes, apud saeculi potestates contra eum insidiando meditabantur. Interpretatur autem Ceila ad fundam jacta, sive extollens sibimet. Et in psalmo scriptum est: In circuitu impii ambulant; ( Ps, 11, 9) [mauvais référencement: Ps, 11] et alibi: Stultus ut luna mutatur. ( Ex, 27)

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 21
    • Si tradent meviri Ceilae in manus ejus, et si descendet Saul sicut audivit servus tuus, Domine Deus Israel, indica servo tuo ( S1, 23, 11). Et ait Dominus, descendet. Ac si diceret: si hic steteris, descendet. Et quod ait: Si tradent me viri Ceilae: et Dominus ait: tradent: iste est sensus: Si descenderit Saul, et hic te invenerit, tradent. Porro eo tempore, quo fugerat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila, ephod secum habens descenderat: ephod illud erat, quod Moyses, jubente Domino, fecerat: in quo erat doctrina et veritas, in quo etiam consuluit sacerdos Dominum.