V. 25 :
ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum est David statimque descendit
ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David
in
deserto Maon
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 21
Ivit igitur Saul et socii ejus ad quaerendum.
Et nuntiatum est David, statimque descendit ad petram, et versabatur
in deserto Maon
(
S1, 23, 25).
Descendisse ad petram dicitur, id est, ad tutissimum locum, in quo ea, quae
sibi oneri et gravia erant, reposuit.
Et ipse versabatur in deserto Maon, quo sibi suffugium patebat.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)