Liber Primus Samuelis

Caput 23

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 15 : et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 22
    • Porro David erat in deserto Ziph in silva, ( S1, 23, 15) etc., usque, et venerunt Ziphaei ad Saul, dicentes: Ecce David latitat apud nos. ( S1, 23, 19) Ziph mons squalidus vel caligans, sive nebulosus, in quo sedit David propeCharmelum, qui in Scripturis Carmelus appellatur. Sic enim appellatur vicus hodie Judaeorum: unde fuitNabal Carmelius. Sed et unus de posteris Caleb dictus est Ziph. Lege Paralipomenon (voir: Ch1, 11) . Ergo, ut dictum est superius de viris Ceilae, sic et Ziphaei, qui Davidprodiderunt Saul, et cum eo mortem ejus meditati sunt, qui interpretantur gemmantes seu florescentes. Significant Judaeos, qui cum in regnoterreno germinare appetebant, apud principes suos tractabant de nece Salvatoris:qualiter eum per discipulum suum proditum apprehenderent, et praesidi adinterficiendum traderent (voir: Mt, 26) . Significant etiam et perfidos quosque, qui dum prospera requirunt, et prosperatureis praesens saeculum. Unde bene interpretantur florescentes, quando Dominum Christum in membris suisdegentem, apud potestates saeculi hujus produnt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 23
    • Porro David erat in deserto Ziph in silva, ( S1, 23, 15) [mauvais référencement: S1, 24] etc. (voir: Hier, sl) Ziph, mons squalidus vel caligans, sive nebulosus juxta Ziph, in quo sedit David prope Chermelam, quae in Scripturis Carmelus appellatur. Sic enim appellatur vicus hodie Judaeorum, unde fuit Nabal Carmelius. Sed et unus de posteris Caleb dictus est Ziph. Lege Paralipomenon (voir: Ch1, 2) . Quid est ergo quod Ziphaei David apud se latitantem Saul prodiderunt, et cum eo mortem ejus meditati sunt nisi quod Judaei, quod Ziphaei merito significant, et interpretantur germinantes, cum in terreno regno germinare appetebant, apud principes suos tractabant de nece Salvatoris, qualiter eum per discipulum suum proditum apprehenderent, et praesidi ad interficiendum traderent.