Evangelium Secundum Marcum

Caput 6

v. 1 :Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:

v. 2 :et facto sabbato coepit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina eius, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?

v. 3 :Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Iacobi, et Ioseph, et Iudae, et Simonis? nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.

v. 4 :Et dicebat illis Iesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.

v. 5 :Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:

v. 6 :et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

v. 7 :Et vocavit duodecim: et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.

v. 8 :Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona aes,

v. 9 :sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.

v. 10 :Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde:

v. 11 :et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.

v. 12 :Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent:

v. 13 :et daemonia multa eiiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant.

v. 14 :Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen eius), et dicebat: Quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.

v. 15 :Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.

v. 16 :Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit.

v. 17 :Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Ioannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.

v. 18 :Dicebat enim Ioannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.

v. 19 :Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.

v. 20 :Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.

v. 21 :Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae:

v. 22 :cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellae: Pete a me quod vis, et dabo tibi:

v. 23 :et iuravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.

v. 24 :Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioannis Baptistae.

v. 25 :Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae.

v. 26 :Et contristatus est rex: propter iusiurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare:

v. 27 :sed misso spiculatore praecepit afferri caput eius in disco. Et decollavit eum in carcere,

v. 28 :et attulit caput eius in disco: et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae.

v. 29 :Quo audito, discipuli eius venerunt, et tulerunt corpus eius: et posuerunt illud in monumento.

v. 30 :Et convenientes Apostoli ad Iesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant, et docuerant.

v. 31 :Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.

v. 32 :Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.

v. 33 :Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos.

v. 34 :Et exiens vidit turbam multam Iesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere multa.

v. 35 :Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius, dicentes: Desertus est locus hic, et iam hora praeteriit:

v. 36 :dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.

v. 37 :Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.

v. 38 :Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.

v. 39 :Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum.

v. 40 :Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.

v. 41 :Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.

v. 42 :Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.

v. 43 :Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.

v. 44 :Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.

v. 45 :Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.

v. 46 :Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.

v. 47 :Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.

v. 48 :Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat praeterire eos.

v. 49 :At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.

v. 50 :Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.

v. 51 :Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:

v. 52 :non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcaecatum.

v. 53 :Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.

v. 54 :Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:

v. 55 :et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.

v. 56 :Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.