Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 17 : Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Quis est hic gladius, nisi gladius spiritus, quod est verbum Dei? Qui enim innumerabilibus locis ad omnipotentis Dei servitium conversi sunt, quia verbo Dei inseparabiliter inhaerent, quasi juxta se quisquis gladium tenet. Gladius ergo uniuscujusque ad proximum vertitur, quando hi qui in monasteriis conversi sunt, et vicissim se verbo Dei perforant, et carnalitatem in se penitus necant. Velut enim alterutro vulnere interficiuntur, dum alter alterum verbo Dei percutit, et quidquid in se carnaliter vivit, exstinguit. Qui, quia nuper conversi, a seculari vita ceciderant, Philistinorum typo signati sunt. Vel gladius alterius ad proximum vertitur, quando per conversorum exhortationem, nondum conversi peccatores ad Dominum convertuntur; quando non solum hi qui praesunt verbo praedicationis alios lucrifaciunt, sed multitudo subditorum quotquot possunt verbis et exemplis instruere, et praesentis vitae desideriis conantur velut interfectos subducere, et aeternae vitae vivos exhibere. Haec quidem lucra peremptorum jam in tota Ecclesia per orbem universum diffusa conspicimus, quia quicunque per divinam gratiam jam Deo vivunt, alternae charitatis mucrone huic mundo mortui videntur. Gladius quippe uniuscujusque ad proximum vertitur, quia omnes electi se in sancta Ecclesia vicissim roborant, et ad coelestem patriam studio alternae praedicationis inflammant. Et quia innumerabilis populus quotidie Deo acquiritur, bene illic subditum est: Et caedes magna nimis. ( S1, 14, 20) Magnum utique nimis est, quod in magnitudine potest quomodocunque dignosci, sed excellentia non valet comprehendi. Ad hanc quidem magnam nimis caedem oculos extulerat, qui dicebat: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum; dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. ( Ps, 138, 17 et Ps, 138, 18) [mauvais référencement: Ps, 138, 17] Potest etiam magna nimis caedes intelligi, non solum ut multi, sed etiam ut bene interfecti videantur. Quod quidem in conversione peccatorum fieri cernitur, cum sic praeterita deserunt, ut ad eadem delectamenta nunquam reviviscant. Caedi utique peccatoribus, est ad tempus a turpi vita separari. Vehementer ergo, sive nimis caedi, est temporalis vitae illecebras perfecte deserere, et futurae gaudiis inhiare. Ipsorum vero, qui convertuntur, quia multa diversitas est, sequitur: Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philistiim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt, ut essent cum Israel, et his qui erant cum Saul et Jonatha. ( S1, 14, 21)