Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7
PrécédentSuivant

V. 3 : Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 16
    • Post dies multos verbum Domini factum est ad Eliam in anno tertio, dicens: Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae. ( R3, 18, 1) Tres anni famis, scientiam sanctae Trinitatis, populo Judaeorum vel in totomundo defuisse praefigurabant. Sex vero menses ad opus bonum pertinent, quod penitus desierat ab illis, de quibuspropheta dicit: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. ( Ps, 13, 1, Ps, 13, 3 et Ps, 52, 4) [mauvais référencement: Ps, 13 et Ps, 52] Abdias princeps exercitus Israel, cujus nomen interpretatur servus Domini, illos quodammodo praesignabat, qui ex principibus Judaeorum crediderantet erant occulti discipuli Domini, ut Nicodemus et caeteri. Nam quod ait ad populum: Usquequo claudicatis in duas partes? ( R3, 18, 21) ita potest intelligi. Illi enim utroque pede claudicant, qui Deo pariter et diabolo obsequium praestarecupiunt.