V. 21 :
Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda, dicens: Haec dicit Dominus: Quia non
obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus
Deus tuus,
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 119. 120. 121. 122. : Vir redit et comedit, sed qui deceperat illum Dum resident clamat vaticinans ad eum: Tu nec obedisti, nec iam poteris sepeliri Cum
propriis patribus, sic loquitur Dominus.
Commentaires
Auctor incertus
Liber 4, Caput 1
Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset
Jeroboam, miserunt et vocaverunt eum, congregatoque coetu constituerunt
eum regem super Israel.
De propheta a pseudopropheta decepto.
Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus
esset Jeroboam, miserunt et vocaverunt eum, congregatoque coetu
constituerunt eum regem super Israel
(
R3, 12, 20).
Non est itaque dubitandum voluntati Dei, qui in coelo et in terra
omniaquaecumque voluit fecit, et qui etiam illa quae futura sunt fecit,
humanasvoluntates non posse resistere, quominus faciat ipse quod vult,
quandoquidemetiam de ipsis hominum voluntatibus, quod vult, et cum vult
facit; nisi forte,ut ex multis ista de Jeroboam sufficiant, quando Deus
voluit ei propterpeccatum Salomonis regnum dare, sic erat in potestate
Israelitarum subdere sememorato regi, sive non subdere, quod utique in
eorum positum erat voluntate,ut etiam Deo valerent resistere; qui tamen
hoc nisi per ipsorum hominumvoluntates facere noluit, sine dubio habens
humanorum, quo placeret, animoruminclinandorum potestatem.
Sic ergo cum voluerit reges in terra Deus constituere, magis habet
inpotestate voluntates hominum, quam ipsi suas voluntates.
Deinde refert Scriptura quod venit propheta de Juda in Bethel, ad
Jeroboam regem sacrilegum, objurgare eum propter sacrilegia idolorum
quae fecerat, undeavertit filios Israel a Domino Deo patrum suorum,
jussusque est ibi non manducare neque bibere; qui pro eo quod deceptus
est a pseudopropheta, etinobediens fuit verbo Domini, a leone in via
interemptus est
(voir:
R3, 13)
.
Equidem homo cujuslibet sit meriti, si Conditoris sui protectione
deseratur,quae nimirum protectio minus necessaria creditur, si semper
habeatur, sedutiliter plerumque subtrahitur, ut sibimetipsi homo, quia
sine illa nihil sitostendatur.
Manus ergo Domini aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae
etiamnescientes nos in prosperis portat: qua destituti dum cadere
incipimus, ettamen adjuti retinemur, et doctrina fit quod in lapsu
trepidavimus, et custodiaquod in statu permaneamus.
Nemo ergo se alicujus virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter
poterit,quia si divina protectio deserat, ibi repente enerviter
obruitur, ubi sevalenter stare gloriatur; quid est enim quod vir Dei
contra altare Samariae adprophetandum directus, praesente rege
auctoritatem liberae vocis exercuit,ejusdemque regis extensum brachium
in rigorem mirabiliter astrinxit, quod tamenmox misericorditer saluti
restituit, cujus in domum invitatus comedere noluit,quia ne in via
comederet, prohibitionis Dominicae praecepta servavit, qui tamenin eadem
via et seductus comedit, et pastus interiit.
Qua in re quid subtili consideratione colligimus, quid, ut ita
dixerim,formidandum suspicamur, nisi quod forsitan apud semetipsum
tacitus, et propraeceptis Dominicis regem se contempsisse gloriatus, ab
interna mox soliditatequassatus est, et inde ei in opere culpa
subripuit, unde gloria in cordesubrepsit; unde prophetae falsis verbis
deceptus diceret, quia nequaquampropriae fortitudinis fuerit, quod ad
regis verba restitisset.
Bene autem ex ejus ore mortis sententiam accepit, cujus seductione a
vitaepraecepto deviavit, ut inde poenam veraciter assumeret, unde culpam
negligenteradmisisset.
Sequitur:
Haec dicit Dominus: Quia inobediens fuisti ori Domini,
et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus
tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in
loco in quo praecepi tibi ne comederes panem neque biberes
aquam, non inseretur cadaver tuum in sepulcro patrum
tuorum
(
R3, 13, 21 et
R3, 13, 22), et reliqua.
Quanti haec poena pendenda sit, si secundum Evangelium cogitemus, ubi
postcorpus occisum, nihil metuendum esse didicimus, ne membra exanimata
patiantur,nec poena dicenda est.
Si autem humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde
terrerivel contristari vivus, quod sensurus non erat poena, quoniam
dolebat animus idde suo corpore futurum, quamvis cum fieret non doleret;
hactenus enim voluitDominus servum suum plectere, qui non sua contumacia
spreverat praeceptumimplere, sed aliena decipiente fallacia obedire se
credidit, quando nonobedivit; neque enim putandum est ita fuisse
interemptum morsu bestiae, ut adsupplicium tartareum ejus deinde anima
raperetur, quandoquidem ipsum ejuscorpus ideo leo qui occiderat
custodivit, jumento etiam quo vehebatur illaeso,et simul cum illa immani
fera intrepida praesentia ad Domini sui funus astante;quo mirabili signo
apparet hominem Dei coercitum potius temporaliter usque admortem, / quam
punitum esse post mortem.
De qua re Apostolus cum propter quorumdam offensas commemorasset
infirmitatesquoque multorum:
Si enim
, inquit,
nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur; cum
judicamur autem a Domino, corripimur, ne cum hoc mundo
damnemur
(
1Co, 11, 31 et
1Co, 11, 32).
Eum sane ipse qui deceperat, in monumento proprio satis honorifice
sepelivit,seque sepeliendum juxta ejus ossa curavit: ita sperans parci
posse ossibus suiscum veniret tempus quando, secundum illius hominis Dei
prophetiam, Josias rex Juda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum,
eisdemque ossibus tum sacrilega altaria, quae sculptibilibus constituta
fuerant, funestavit: pepercitquippe illi monumento, ubi jacebat
propheta, qui ante annos amplius quam trecentos ipsa praedixerat, et
propter ipsum nec illius qui eum seduxerat,sepultura violata est.
Affectu namque illo quo nemo umquam carnem suam odio habet, providerat
cadaveri suo qui occiderat mendacio animam suam. Ex hoc igitur quod
quisque carnem suam naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere,
non eum futurumin sepulcro patrum suorum, et huic cura prospicere, ut
parceretur ossibus suis,si juxta eum jaceret, cujus sepulcrum nemo
violaret.
Hunc affectum Christi martyres certantes pro veritate vicere; nec mirum
quodcontempserunt quod non fuerant peracta morte sensuri, qui non
potuerunt eis,quos viventes sentiebant, cruciatibus vinci, poterat
utique Deus qui leonemprophetae corpus, quod ipse occiderat, ulterius
non permisit attingere, etfecit de peremptore custodem; poterat, inquam,
a suorum interfectis corporibuscanes quibus fuerant projecta prohibere;
poterat et ipsorum hominum innumerabilibus modis terrere saevitiam, ne
cadavera incendere, nec in aeradispergere auderent; sed hoc quoque
experimentum multiplici varietati tentationum deesse non debuit, ne
fortitudo confessionis, quae immanitati persecutionis pro corporis
salute non cederet, sepulcri honore trepidaret, postremo ne fides
resurrectionis consumptionem corporum formidaret.
Debuerunt ergo et ista permitti, ut etiam post haec tanti horroris
exemplamartyres in Christi confessione ferventes, et hujus quoque testes
fierentveritatis, in qua didicerant eos a quibus sua corpora
interficerentur, posteanihil habere quod facerent, utique nihil
facerent, quando in carne omni vitacarente, nec aliquid sentire posset
qui inde migravit, nec aliquid inde perderequi creavit.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Haec dicit Dominus, quia inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum,
quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti
aquam
in loco, in quo praecepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur
cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum
(
R3, 13, 21 et
R3, 13, 22)
Haec dicit Dominus, quia inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum,
quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti
aquam
in loco, in quo praecepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur
cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum
, et reliqua.
Commentaires
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis