v. 1 : Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet.
v. 2 : Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.
v. 3 : Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Aegyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharaonis et omni populo.
v. 4 : Et ait: Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum:
v. 5 : et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.
v. 6 : Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
v. 7 : Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel.
v. 8 : Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subiectus est tibi: post haec egrediemur.
v. 9 : Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti.
v. 10 : Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quae scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.